"Audite me qui sequimini quod." HIER. " "Attendite ad petram."Christum. De qua, "Petra autem erat Christus, unde excisi estis", a Christo Christiani dicti."
"Et ad cavernam laci." " Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi."
Versus 3
"Gaudium et laetitia." Nota in Sion quae comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et laetitia et confessio et vox laudis, ut quod in coelo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.
Versus 5
"Justus meus." Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.
Versus 6
"Coeli sicut fumus." ID. " De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt."
Versus 9
"Consurge." Vox prophetae et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.
Versus 12
"Quis tu ut timeas ab homine," "etc., usque ad ut erubescant et poenitentiam agant."
Versus 17
"Elevare, elevare." ID. "Eos hortatur ad poenitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, "Crucifige, crucifige", etc."
"Calicem irae." ID. " Solent medici amarissimum antidotum,etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur."
Versus 22
"Ecce." HIER. "Praedixit captivitatem futuram, nunc hortatur ad poenitentiam, ut evadant."
Versus 23
"Ponam." " Secundum litteram humiliaverunt,etc., usque ad et in judicio omnino humiliabuntur."