Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 52

Caput 52

Versus 1

"Consurge, consurge." Eos hortatur propheta, qui post ascensionem praedicantibus apostolis crediderunt.

"Quia non adjiciet." Haec ad coelestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

Versus 2

"Excutere." " Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati."

Versus 3

"Gratis." Nec commodum habuistis, nec incommodum effugistis, cum Filium Dei tradidistis.

Versus 4

"In Aegyptum." HIER. " Arguit Judaeos, et ventura praedicit, etc., usque ad ut etiam in terra sua opprimat illum, et calumnietur ei?"

Versus 5

"Quid mihi est hic?" ID. " Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint."

Versus 7

"Quam pulchri." ID. "De eo qui supra dixerat: "Ego ipse qui loquebar ecce adsum,"testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium praedicavit."

"Annuntiantis," Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis". Super quos Dominus sedens praedicabat: Ipsi etiam pedes Christi, praedicationem ejus portando.

Versus 8

"Vox speculatorum:" ID. "apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia praevideant et subjectos promoveant."

Versus 9

"Gaudete." " Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est."

Versus 10

"Brachium in brachio meo gentes sperabunt". Et alibi: "Brachium tuum cum potentia".

Versus 11

"Recedite." ID. " Hoc Judaei ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti."

"Exite," in toto orbe Evangelium praedicantes, "Ite, docete omnes gentes ."

"Vasa Domini." ID. "Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiae, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei."

Versus 13

"Ecce intelliget:" ne dubitetur quis dixerit, "qui loquebar ecce adsum:" et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.

Versus 14

"Sicut obstupuerunt." Non servatur ordo historiae. Superius enim loquebatur propheta in persona Patris de ascensione Filii, et subito ad passionem rediit.

PrevBack to TopNext