"Lauda, sterilis." HIER. " Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judaeis quam de gentilibus congregatam."
"Lauda, sterilis." Apostolus, juxta LXX: "Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae", etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
Versus 3
"Ad dexteram enim:" ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futurae et praesentis.
Versus 4
"Noli timere." ID. " Cum turris Babel aedificaretur, etc., usque ad qui funiculu."
Versus 6
"Quia ut mulierem." ID. " Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit."
Versus 9
"Sicut in diebus Noe," etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei foedere aeterno fiant: majorum ponit exempla.
Versus 14
"Recede procul." HIER. "Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat."
Versus 15
"Ecce accola." Hoc ad se invertunt Judaei, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.
Versus 16
"Ecce ego." Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est praemii.
Versus 17
"Haec est haereditas." Ne justus tribuatus deficiat, addit praemia.