Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 56

Caput 56

Versus 1

"Haec dicit Dominus. Custodite judicium." HIER. "Terminato gentium vaticinio, quae in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia."

"Custodite judicium." ID. "Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona."

Versus 2

"Custodiens sabbatum." ID. "Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: "Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret,"etc. "Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus"."

Versus 3

"Et non dicat." ID. "Hoc contra Judaeos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. "Sed non est distinctio Judaei et Graeci"."

"Eunuchus." ID. " Propter regnum coelorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis."

Versus 4

"Quia haec dicit Dominus." ID. " Duo proposuit, proselytos scilicet et eunuchos, etc., usque ad ne se putent subjacere maledictioni legis."

Versus 6

"Et filios advenae:" post eunuchos ad advenas transit et praemia promittit.

"In servos." Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei.

Versus 7

"Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quae sunt super terram". Et "Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem." Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimae pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quae mundi sunt disponit juste.

"Super altari meo." Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: "Justus autem in fide sua vivet."

Versus 9

"Omnes bestiae." Vox prophetae, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, daemones: quibus ad devorandum Judaei traditi sunt.

Versus 10

"Caeci." Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes.

"Canes." ID. "Sicut canes gregem, sic praelati debent custodire plebem."

Versus 11

"Canes impudentissimi." Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos saepe persequuntur, sic et Judaei impudenter clamaverunt, "Crucifige, crucifige eum", nec Domini saturati sunt opprobriis.

Versus 12

"Venite sumamus." Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.

PrevBack to TopNext