Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 57

Caput 57

Versus 1

"Justus perit." HIER. "Haec referunt Judaei ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiae. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus."

"Et nemo est." Propter speculatores caecos et canes mutos.

"Qui recogitet:" quia caeci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quae Dei sunt.

Versus 2

"Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambulavit in." ID. "Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternae majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit."

Versus 6

"Libamen." Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.

Versus 7

"Super montem excelsum." " Haeretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus."

Versus 8

"Et post ostium:" Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares.

"Quia juxta me discooperuisti." " Metaphora adulterae sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus."

Versus 9

"Misisti legatos." Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Aegyptios deos significat.

Versus 10

"In multitudine viae tuae laborasti." Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quae dicit: "Ego sum via, veritas et vita": Multae sunt viae mundanorum, unde, "Non sicut viae meae sunt viae vestrae".

Versus 13

"Qui autem fiduciam habet mei." ID. "Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti poenituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebraeum."

"Possidebit montem sanctum tuum," scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad praemiorum altitudinem invitat, vel Christum.

Versus 14

"Et dicam" ego Christus scilicet apostolis, "Viam feci," bene praedicando, praebete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum praedicatione amovendo.

Versus 15

"Quia haec dicit." Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat praeparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quae redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.

Versus 16

"Non enim in sempiternum litigabo." ID. "Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in praesenti, ut sanem in futuro."

"Quia spiritus." " Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judaeos."

Versus 17

"Abscondi a te," etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: "Ostende faciem tuam, et salvi erimus".

"Abiit." ID. "Quod quidam intelligens ait: "Tota die contristatus ingrediebar"."

Versus 19

"Creavi:" quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi

"Creavi fructum labiorum pacem."

Versus 20

"Impii autem." Supra de illis qui in captivitate poenitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.

PrevBack to TopNext