Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 58

Caput 58

Versus 1

"Clama." HIER. "Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis."

"Quasi tuba." ID. " Ubi apostolis, etc., usque ad sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua."

"Populo meo." Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.

Versus 2

"Quasi." Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes.

"Rogant." ID. "Alia temeritas Judaeorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: "Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.""

Versus 3

"Quare jejunavimus." Obliti sunt veteris historiae, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat.

"Ecce in die." Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere.

"Repetitis." Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.

Versus 4

"Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem." Ne videatur reprobare jejunium, docet quomodo sit jejunandum.

Versus 5

"Nunquid tale est jejunium."

Versus 6

"Colligationes." ID. " Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris."

Versus 7

"Frange esurienti panem." ID. " Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animae saturitas."

"Et carnem tuam." ID. "Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem."

Versus 8

"Lumen tuum." Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores.

"Justitia." Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam.

"Et gloria Domini colliget te," id est suscipiet ad se, qui dixit: "Ubi ego sum, illic et minister meus erit".

Versus 9

"Digitum extendere." Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias haec, sed ne detrahas.

Versus 11

"Hortus irruguus," voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquae doctrinae spiritualis, quae Ecclesiam irrigant. Et hoc est, "Et erit quasi hortus irriguus," o fidelis vel Ecclesia.

"Sicut fons." Assimilaberis Christo, capiti tuo.

Versus 12

"Aedificabuntur" HIER. "Judaei referunt hoc ad restaurationem quae facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam haec referri possunt."

"Fundamenta" ID. "Apostolos, prophetas et similes: Unde, "Fundamenta ejus in montibus sanctis". Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, "Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus"."

"Iniquitatum," alias "in quietem," scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.

Versus 14

"Terrae." Viventium quae sursum non deorsum, unde Loth dicitur: "In monte salvum te fac."

"Haereditate." Coelesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.

PrevBack to TopNext