Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 1

"Et factum est in diebus Achaz," etc. HIER. "Quae scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur."

"Achaz." Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare aeneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: "Et surrexerunt adversus eum inimici".

"Ascendit," " secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi."

Versus 3

"Derelictus est." A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebraei.

"Jasub filius tuus." ID. "Qui interpretatur "reliquus comes et convertens,"qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat."

"In via." Ibi Rabsaces, postea ex praecepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.

Versus 4

"Duabus caudis." " Duae caudae, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum."

Versus 6

"Tabeel." ID. "Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat."

Versus 8

"Adhuc sexaginta," etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriae imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliae.

"Sexaginta quinque anni." A vicesimo sexto anno regni Oziae, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductae, cessarunt esse populus.

Versus 11

"Pete tibi signum." ID. "Ut qui prophetae non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum."

"Pete tibi signum." " Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit."

Versus 12

"Non petam." Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: "Non tentabis Dominum Deum tuum." Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.

Versus 14

"Ecce virgo concipiet." ID. " Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet."

"Emmanuel." ID. " Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est."

Versus 15

"Reprobare malum." ID. "Quasi diceret: In pannis infantiae positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: "Puer autem proficiebat aetate et sapientia,"ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non praejudicat divinae sapientiae."

Versus 16

"Derelinquetur," etc. ID. "quasi diceret: Terra Syriae et Samariae ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur."

Versus 18

"Muscae." ID. "Id est Aegyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Aegyptiis Josiam occisum et populum Israel subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judaea posuit."

Versus 20

"Novacula." ID. "Rex Assyriorum (qui in Jeremia columba Dei vocatur) in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judaea caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum."

Versus 22

"Comedet butyrum." Delectabitur in passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur.

Versus 25

"Et omnes montes qui in sarculo sarrientur." ID. "Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Caetera erunt in pascua."

PrevBack to TopNext