Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 60

Caput 60

Versus 1

"Surge, illuminare. (HIER)" ". Haec referunt Judaei ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium."

"Surge." ID. "In Ecclesiis, quae occidisti in synagogis: surge in gentibus, quae cecidisti in Judaeis. Surge per confessionem, per virtutes quae cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem."

"Lumen." Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod "illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum," scilicet qui dicit: "Ego sum lux mundi", a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis.

"Gloria Domini." Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum aedificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.

Versus 2

"Terram." ID. "Judaeos terrena amantes, quibus dicitur: "Bona terrae comedetis,"quod carnaliter accipiunt."

Versus 3

"Ortus tui." ID. "Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivae Ecclesiae ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur."

Versus 4

"Leva in circuitu oculos." Cui simile: "Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albae sunt ad messem".

"Filii tui." HIER. "Quos in fide genuisti: Unde Paulus: "Per Evangelium ego vos genui". Primi fideles de Judaeis quando Spiritus sanctus datus est, "erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quae sub coelo 1304est", vel gentes ex omnibus partibus mundi."

"De longe venient." Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: "Vos qui eratis longe, facti estis prope".

"De latere." ID. " Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur."

Versus 6

"Camelorum." Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes.

"Dromedarii." Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes.

"Madian et Epha." " Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quae per thus figuratur, Domino obtulerunt."

Versus 7

"Omne pecus Cedar congregabitur." ID. " Simplices qui ante erant tenebrae et moeror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti."

"Arietes." Praedicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quae prophetae praedixerunt de Christo impleta docuerunt.

"Nabaioth," filius Ismaelis, et interpretatur prophetia.

"Ministrabunt tibi." Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiae, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando.

Versus 8

"Qui sunt." Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia:

"Ad fenestras." Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas.

Versus 9

"Argentum eorum." Hoc est: "Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem".

Versus 10

"Filii peregrinorum." Principes gentium qui per orbem Ecclesias aedificaverunt, sicut Constantinus qui Romae duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria praebuerunt.

Versus 13

"Gloria Libani." " Libanus mons est confinis terrae promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt."

"Abies." ID. "Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsae in saeculo arbores, Ecclesiam Dei aedificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta."

"Locum pedum." " Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis."

Versus 14

"Civitatem Domini." " Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium praeberet."

Versus 15

"Odio habita." Judaeis, quia fidem Christi praedicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat.

"Non erat qui per te transiret." " Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:"

Versus 17

"Pro lignis aes." ID. " Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum."

"Visitationem tuam." ID. "Christum, vel apostolos pacificos, et praepositos justos, ut recte doceant et judicent."

Versus 19

"Non erit." Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quaecunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam coeli terraeque, solis atque lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.

Versus 21

"Germen." ID. "Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum."

Versus 22

"In tempore:" adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel praefinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.

PrevBack to TopNext