ID. "Haec unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbae descendit, et mansit in illo."
"Ad annuntiandum." Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus.
"Apertionem," scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Versus 2
"Diem ultionis:" ID. "damnationis, quae per Romanos, secundum illud: "Veniet dies,"etc. Et, "cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem,"etc."
Versus 3
"Coronam." Cum scilicet viderint de Judaeis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere.
"Pro cinere." Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris.
Versus 5
"Vinitores." ID. "Mali cultores vineae, Scribae, et Pharisaei, de quibus dicitur: "Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.""
Versus 6
"Vos autem." " Hoc ad praedicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini."
Versus 7
"Partem eorum." Domini. Unde Psalmista: "Dominus pars haereditatis meae," etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quaerit.
Versus 8
"Quia ego Dominus:" Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quae saepe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent.
"In veritate." Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quae data sunt in figura, omnia in veritate faciant.
"Foedus perpetuum." Evangelium aeternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.
Versus 9
"Semen eorum." Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.
Versus 10
"Gaudens gaudebo" in Domino, non in mundo.
"Vestimentis salutis:" " virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia."
"Et quasi sponsam." Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.
Versus 11
"Et laudem:" " suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonae operationis."