On this page
Caput 63
Caput 63
Versus 1
"Quis est iste." Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad coelos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum coelorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: "Quis est iste?" Et David similiter: "Quis est iste rex gloriae?". Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt.
Versus 3
Versus 5
"Et non fuit," etc. Unde: "Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me".
"Et salvavit." Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur.
Versus 9
Versus 10
Versus 11
Versus 15
"Attende de coelo et vide." Dominus ubique totus et semper est, unde: "Coelum et terram ego impleo". Dicitur tamen sedem habere in coelo, secundum illud: "Coelum mihi sedes", quia scilicet in coelestibus angelis et hominibus justis (quorum scilicet conversatio est in coelis) ejus voluntas praecipue fit.
Versus 17
"Quare errare." Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic praesens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quae est de corpore Domini.