Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 64

Caput 64

Versus 1

"Utinam dirumperes." HIER. " In persona sua, etc., usque ad item David: "Inclinavit coelos, et descendit"."

Versus 2

"Aquae arderent. Aquae maris arderent igni." Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?" et sic "notum fieret nomen tuum," quod est Christus Jesus, "inimicis tuis," scilicet Judaeis.

Versus 3

"Non sustinebimus." Nos Judaei, sed blasphemabimus dicentes: "In principe daemoniorum Beelzebub ejicit daemones". Hoc enim dicit propheta in persona infidelium.

"Descendisti." Tanquam precibus suis exauditis inquit: "Descendisti," etc.

"Montes." Amissa potentia: "Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras". Et Judaeis dicitur: "Auferetur a vobis regnum Dei", scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.

Versus 4

"A saeculo." Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens.

"Oculus." Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctae Trinitatis; unde: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum". Hunc nemo potest videre; unde illud: "Deum nemo vidit unquam".

Versus 5

"Ecce tu," etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, poenitentiam praeferebat ore, quam non habebat in corde.

Versus 6

"Menstruatae," etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatae quae singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis.

"Ventus." Commotio acris, ut ibi, "Imperavit ventis et mari". Vel Spiritus sanctus: "Advenientis Spiritus vehementis (Act I)". Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio daemonum et malorum hominum, ut illud: "Venerunt flumina, et flaverunt venti": et hoc est quasi ventus.

Versus 8

"Et nunc, Domine." Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es.

"Opera manuum tuarum." Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiae.

Versus 9

"Ne irascaris, Domine." Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quaerimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictae: sed quaesumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostrae.

Versus 10

"Sion deserta." Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judaeorum negavit regem suum, et addidit illud: "Non habemus regem nisi Caesarem", Jerusalem deserta est a Deo: unde, "Relinquetur vobis domus vestra deserta" ; et illud, "Surgite eamus hinc". Et in templo, auditae sunt voces (sicut dicit ecclesiastica historia): Transeamus ab his sedibus.

Versus 11

"Domus." Allegorice. Domus Dei Ecclesia, et unaquaeque fidelis anima, quae aliquando ignibus luxuriae corrumpitur et avaritiae.

PrevBack to TopNext