Caput 4
Caput 4
Versus 4
"Erat." ADAM., hom. 5. " Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas."
"Debbora." Apis vel loquela, quae prophetam significat; quae suaves coelestis doctrinae favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo!" Et alibi: "Judicia Domini," dicit propheta, "pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum."
Versus 5
"Et sedebat sub palma," etc. ADAM. "Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiae sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, vel in murorum moenibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quae super terram sunt quaerere, sed quae in coelis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia."