On this page
Caput 10
Caput 10
Versus 1
"Post haec autem," etc. BED. " Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suae lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet."
"Misit illos binos." Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiae sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum praedicatione.
Versus 3
"Sicut agnos inter lupos." Sicut lupus ovibus, sic haereticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic haereticus nocte suae interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiae vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic haereticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.
Versus 4
"Nolite ergo portare sacculum neque peram." Tanta praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna.
"Neminem per viam salutaveritis." Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: "Neminem salutaveritis" cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, "in via," quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
Versus 7
"In eadem autem domo." Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus coelestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex praedicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti.
Versus 12
"Quia Sodomis in die illa." Sodomitae, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo "cui multum donatum est, multum ab eo quaeritur, et potentes potenter tormenta patientur".
Versus 13
"Vae tibi, Corozaim." Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileae, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non poenituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt.
"Et cinere sedentes." Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illae civitates praedictae, Domino praesente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicae David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit praedicatum non credituris, et non praedicatum credituris, novit ille qui omnia novit.
Versus 17
"Domine, etiam." Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de coelo est praecipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.
Versus 20
"Nolite gaudere, quia spiritus vobis," etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati.
Versus 21
"In ipsa hora." Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in coelo loqueretur, ostendit per quid haec tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianae.
"Confiteor tibi, Domine." Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quae ignorant scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur.
Versus 22
"Omnia mihi," etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quae ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiae omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.
Versus 29
"Ille autem volens." Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quae revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur.
Versus 38
"Factum est, dum," etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duae significantur vitae spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinae ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quae singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de aeterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus.