On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 3
"Nihil tuleritis." In Marco legitur, "ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum". Sed sciendum est, quia utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quae necessaria sunt humanae sustentationi, quia haec debentur praedicatoribus ab his quibus praedicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quae data est praedicatoribus.
Versus 10
"Narraverunt." Narrant apostoli Domino quae fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: "Et assumptis." Non otiosis, non in civitate Synagogae, id est, saecularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus coelestis gratiae alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quae gestat figuram Ecclesiae, et postquam apostoli ad praedicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.
Versus 11
Versus 14
"Quinque millia." Per quinque millia significantur, qui in saeculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quae possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.
Versus 15
Versus 17
Versus 18
"Et factum est." Post miraculum cum turbae vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternae positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.
"Quem me dicunt esse turbae?" Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbae nominantur quae diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait.
Versus 23
Versus 27
"Aliqui hic stantes." Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis aeternae sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi.
"Donec videant regnum." Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanae mentis remuneratione praesentium, ne frangatur desperatione vel taedio. Visa enim aeterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in coelo speretur aeterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiae antequam per mortem recedant de mundo, ut in praesenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in coelo regnaturi.
Versus 28
"Post haec verba." Alii qui sex dies tantum numerant post sex aetates saeculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex saeculi aetates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quae interim in alia vita geritur, octava aetate resurgemus.
"Assumpsit Petrum." Tres tantum dicit, quia "multi vocati, pauci electi", et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, aeterna merentur visione laetari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse caeteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, praepositi sive conjugati, per Jacobum poenitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.
Versus 29
"Et factus est." Transfiguratus non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt.
"Et vestitus ejus." Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quae vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia "nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est." Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quaedam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuae jam divinarum sensus albescit lectionem.
Versus 30
"Ecce duo viri." Notandum est, non corpora vel animas Eliae vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de coelo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur.
Versus 31
"Dicebant excessum." Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetae promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturae, quae in Domino impleta est, perspiciunt.
Versus 32
"Gravati erant somno." Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suae in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo "unum iota aut unus apex non praeteribit a lege", et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.
Versus 33
"Bonum est nos hic esse." Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei.
Versus 34
"Facta est nubes, et obumbravit eos." Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: "Hic est Filius meus." Quia materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos.
Versus 36
"Et vox." Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur.
Versus 37
"Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte." Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, et de aeternis instruit et docet quae a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat.
Versus 42
"Et cum accederet." Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a daemonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiae multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.
Versus 44
Versus 45
"At illi ignorabant." Haec ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.
Versus 46
"Intravit autem cogitatio." Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni coelorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse aedificandam rati sunt; vel, istos tres caeteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse praelatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum caeteris praeferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quaestionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.
Versus 48
"Quicunque susceperit puerum." Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiae simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria.
Versus 49
"Joannes dixit." Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in haereticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
Versus 54
"Domine, vis." BED. " Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est."
"Dicimus ut ignis descendat de coelo." Ad sermonem istorum ignis de coelo descenderet, quia sunt filii tonitrui. "Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit." In similitudine Eliae, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetae sibi praesumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum.