On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
Versus 9
Versus 10
"Angelis." BEDA. "Haec prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Quae etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: "Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem". Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet."
Versus 18
Versus 23
"Medice." Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quae in coelis et quae in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: "Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus".
Versus 38
"In domum Simonis." Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quae quodammodo mater est Ecclesiae Petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis aestuatio solet recedere.