On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 1
Versus 13
Versus 17
Versus 18
Versus 20
"Quorum fidem." BEDA. "Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus."
ID. " Haec curatio paralytici significat salvationem animae suspirantis ad Deum, etc., usque ad quae sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia."
Versus 21
"Quis potest dimittere?" Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: "Quid cogitatis mala in cordibus vestris?" Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.
Versus 27
"Levi." BEDA. " Idem Levi qui et Matthaeus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus."
BEDA, AMBR. "Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus saeculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit."
Versus 30
"Quare," etc. AMBR. " Omnis quaestio ex lege quae tenax justitiae, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quae gessit, saluti serviunt."
AMBR., BEDA. "Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno coelorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: "Quare cum publicanis,"etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evae: Quid utique Deus dixit: "Nolite manducare ex omni ligno?"Hunc imitantur isti."
Versus 32
"Vocare justos." BEDA. "Justos vocat eos qui, "Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti;"et de lege praesumentes, gratiam Evangelii non quaerunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiae poenitendo submittunt."
Versus 33
Versus 35
"Venient autem." ID. " Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est."
"Tunc jejunabunt," etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: "Cum ablatus fuerit sponsus," tunc erunt in moerore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per laetitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.
Versus 37
"Vinum." Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur.
"In utres." BEDA. "Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus praeceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur."
Aliter: animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum, praecepta Evangelii, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat, cum quibus Galatae praecepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem praeceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: "Et nemo," quia Judaeis veteris vitae salivis imbutis novae gratiae praecepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.
Versus 38
"Sed vinum." Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quae accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et aerugo consumit: semper ergo sint pleni.