On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Factum est autem," etc. BEDA. " Dicit quod sabbati littera solvi coeperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo praecedentia sunt dicta vel facta."
"Per sata," etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicae, fructus Ecclesiae, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu.
"Vellebant discipuli," etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed cibos simplices quaerere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant.
Versus 2
Versus 12
"Exiit in montem orare." Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiae, quia instituendi erant et praedicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos praeeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.
Versus 13
"Discipulos." De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos". In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinae gratiae, ut in apostolatum vocarentur; unde: "Non vos me elegistis, sed ego elegi vos". Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.
Versus 14
"Cognominavit." Non modo primum, sed longe prius cum ab Andraea adductus dicitur: "Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus." Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petrae audientibus commendaretur.
Versus 17
"Et descendens," etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbae Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiae, pedetentim quisque subiit culmen virtutum.
Versus 20
"Et ipse elevatis," etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant.
"Beati pauperes," etc. Qui nondum consummatae virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat.
Versus 21
Versus 23
Versus 24
"Verumtamen vae," etc. Matthaeus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam vae describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est praemiis invitari.
"Verumtamen vae." Cum supra regnum coelorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quaerit in temporalibus. Nec tam divitiae quam amor divitiarum in culpa est.
Mystice: dives populus Judaicus, vel haereticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiae patrocinio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum saeculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suae recognoscent, cibumque perfidiae quae in praesenti eructant, aeterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: "Vae, cum benedixerint vobis homines;" quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad poenam.
Versus 25
Versus 27
"Diligite inimicos." Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, praecipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.
Versus 29
"Et qui te percutit." Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si "non quaerit quae sua sunt," non debet resistere rapienti, si "non aemulatur", non debet odisse inimicum.
"Praebe illis," etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quae ad salutem proximorum valere possunt tolerare praecipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis aegrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad poenitentiam.
Versus 31
"Et prout vultis." Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed "prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis," ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus aequatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis.
Versus 32
Versus 35
"Verumtamen," etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter haec a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturae, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quae pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium.
Versus 36
Versus 37
Versus 38
Versus 39
"Nunquid potest." Si contra violentum ira te caecaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille poenitebit, et tu de patientia coronaberis, quia caecum vidente oculo, id est, sereno corde ad lumen ducere curasti.
Versus 41
"Quid autem vides," etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio praeventi, levia haec vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare.
Versus 42
"Hypocrita." Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe.
Versus 43
"Non est arbor," etc. Arbor bona vel mala, non natura, quae a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis.
"Neque arbor." Si veram vis habere justitiam et non fictam, quae verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.
Versus 44
"Unaquaeque enim arbor." Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant.
"Cognoscitur." Non a veste, sed ab operibus quae fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso.
"Neque enim de spinis." Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animae. Quae sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quae generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno.
Spina et rubus, haereticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et rubi, curae saeculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui laetificat cor hominis.
Versus 45
"Profert malum," etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quae Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quae exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: "Quid autem vocatis me Domine?" Quasi dicat: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis?
Versus 47
"Omnis qui venit," etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam aeternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem aedificat in futuro cum Christo de dedicatione laetaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de coelis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora praecipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo praecipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.
Versus 48
"Fodit in altum." Fodit in altum qui praeceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem.
"Posuit fundamentum." Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus.
Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonae conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit.
"Inundatione." Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. "Et portae inferi non praevalebunt adversus eam". Haec inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione.
Versus 49
"Supra terram," etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram aedificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento aedificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit.