On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 1
Versus 3
"Misit ad eum seniores," etc. Divina providentia seniores Judaeorum mittuntur, et eis praesentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint.
Centurio amicos mittit, ne praesentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quae in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola aeternae salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, "perfecta dilectio foras mittat timorem".
Matthaeus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quae in centurione a Domino commendatur: "Non inveni tantam fidem in Israel." Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthaeus.
Versus 5
"Gentem nostram." Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, "prope timentes eum salutare ipsius." Qui naturali lege recte utitur, ut bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: "Quidam enim ex his de longe venerunt".
Versus 6
"Jesus autem ibat." Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit.
Versus 7
"Non sum dignus." Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide praeditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non praesumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.
Versus 10
Versus 12
"Cum autem appropinquaret," etc. BEDA. " Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judaeorum conversis, et tandem in plenitudine imperat."
"Ecce defunctus efferebatur," etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suae civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quae licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis.
Versus 18
Versus 22
"Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae vidistis," etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quae interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.
Versus 23
"Beatus." Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur.
"Qui non." GREG. "Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quaerebat, quia "Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis". Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit."
Versus 24
"Quid." Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus aeternis caduca praeferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitae etiam justitiae formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos.
Versus 25
"Mollibus vestimentis indutum." Per vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundae virtutis hortatur. Ecce quae in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros coelestis regni, sub jure daemonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt.
Versus 28
Versus 32
"Similes sunt pueris." Pueri, doctores sunt spiritu humiles. Forum, synagoga, vel ipsa Jerusalem, in qua jura praeceptorum Dei condebantur, quia contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate (quod notat saltus) nec threnis (id est lamentationibus prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis) ad poenitentiam sunt conversi.
Versus 35
"Justificata est sapientia." Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. "Non est regnum Dei esca et potus". Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur.
Versus 37
"In domo." In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiae partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris.