On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 1
"Et factum est." More aquilae provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo praesente turba docet, et miseris solita praestat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit praedicare regnum Dei.
Versus 2
Versus 3
"Procuratoris Herodis." Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit.
"De facultatibus," etc. Antiquus mos erat Judaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret praedicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus.
Versus 4
"Cum autem turba," etc. Quotiens in Evangelio turbae vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia praestat, docendo, alendo, sanando.
Versus 5
"Exiit qui seminat," etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.
"Secus viam." Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a daemonibus rapitur. Qui ideo volucres coeli dicuntur, quia coelestis et spiritualis sunt naturae, vel quia per aerem discurrunt.
Versus 8
"Centuplum," etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis praeceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.
Versus 9
"Haec parabola." Nota hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quae exponere noluit, quaerendas esse doceret.
Versus 12
"Quod autem secus viam." Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur.
Versus 15
"In terram bonam," etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriae recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa saeculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum aequanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.
Versus 18
"Qui enim habet," etc. Haec specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judaeis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen verae scientiae dulcedinem gustabit.
Versus 26
"Ad regionem Gerasenorum." Gerasa civitas Arabiae juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per praedicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore.
Versus 28
"Jesu Fili Dei." Arius contendit esse creaturam, quem daemon confitetur esse Filium Dei. Judaei dicunt: "In principe daemoniorum ejicit daemonia," quem daemonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis laesione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis laesus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.
Versus 35
"Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem," etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quae sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quae deceptus amiserat.
Versus 37
"Et rogaverunt." Conscii fragilitatis, praesentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiae non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam praesentiam.
Versus 39
"Redi in domum," etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium praedicationis accommodatum fraternae liberationi, unde Apostolus: "Cupio dissolvi, et esse cum Christo", multo melius, "manere autem in carne necessarium propter vos."
Versus 44
"Tetigit fimbriam." Fimbriam tangit, qui Incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad majora capienda perveniat. Si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia, comparatione ejus, fimbriam tantummodo tangimus, superiorem vestimenti ejus partem nequimus attingere.
Versus 47
"Videns autem mulier." Haec mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod praeripiebat alienum.
Versus 52
"Flebant autem." Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quae sponsi praesentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit.