On this page
Caput 13
Caput 13
Versus 2
"Homo." ID. "Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturae servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic."
"In cujus carne," etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata.
"Aut quasi lucens." Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quae nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio.
"Plaga leprae." ISID. "Lepra falsa doctrina; leprosi haeretici, qui unitatem verae fidei non habentes, varios doctrinae profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant."
Versus 3
"Pilos." Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde "capilli capitis vestri omnes numerati sunt". Inde Nazaraei caput non tondent, quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.
Versus 4
"Recludet eum." Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat, ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim praesentis vitae plenitudinem signat, quae septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.
Versus 12
"Sin autem effloruerit." ISICH. "Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat."
HIERON. "Sin autem effloruerit," "etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitae voluptas quasi candida aestimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiae aut libidinis patescunt maculae. Sed avaritiae crimen facile potest resecari, unde: "Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis."Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quae facilius; alia, quae extra castra posita mundatur; alia, quae omnino non mundatur."
Versus 19
Versus 20
"Contaminabit." Quia in habitu est peccatum, et animae mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit.
"Caro et cutis quam ignis exusserat," etc. ISICH. "Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua aegritudine neglectae carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostrae est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quae luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: "Ignis adversarios consumet"."
Versus 29
"Vir sive mulier." Qui scilicet in divinitate errat, sicut haeretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichaeus.
"Vel barba," etc. ISID. "In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa praedicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi."
Versus 34
Versus 46
Versus 48
"In stamine," etc. HIERON. "Stamen anima est: quae cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animae peccata."