Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Et inde exsurgens." Hucusque ea quae in Galilaea fecit et docuit: hinc narrat quae in Judaea fecit, et docuit, et passus est. Et primo quae trans Jordanem ad orientem: deinde quae cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judaea ad distinctionem Galilaeae Decapolis, et caeterarum in eadem provincia regionum.

Versus 2

"Pharisaei interrogabant." Magna distantia inter turbas et Pharisaeos. Hae conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthaeus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris.

"Si licet viro." BEDA. " Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est."

Versus 5

"Ad duritiam cordis." ID. " Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam."

Versus 8

"Et erunt," etc. Praemium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.

Versus 9

"Homo non separet." Desiderio secundae uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.

Versus 10

"Et in domo," etc. HIER. " Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: "Si quis vult post me venire", etc."

Versus 11

"Quicunque dimiserit." BEDA. "Matthaeus plenius: "Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur". Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege praescripta, ut alia ducatur vivente ea quae est relicta."

Versus 13

"Discipuli autem comminabantur offerentibus." Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.

Versus 14

"Talium enim est regnum Dei." Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non aetas. His promittitur regnum coelorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: "Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote".

Versus 15

"Quisquis non receperit regnum." Qui non perseverat in ira, laesus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum coelorum.

"Regnum Dei." Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.

Versus 17

"Procurrens quidam genu." BEDA. "Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni coelestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit."

Versus 18

"Quid me dicis." ID. " Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur."

Versus 19

"Ne adulteres." ID. "Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat aeternam."

Versus 20

"Magister." ID. " Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: "Vade, quaecunque habes vende, et da pauperibus", etc."

Versus 21

"Et veni, sequere me." ID. "Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas."

Versus 23

"Quam difficile." ID. " Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei."

Versus 25

"Facilius est camelum." Quomodo ergo in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: "Unicus et pauper sum ego". Et idem: "Divitiae si affluant, nolite cor apponere". Non ait, nolite suscipere.

Versus 26

"Et quis potest." Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.

Versus 27

"Apud Deum." Qui a cupiditate terrenorum ad charitatem aeternorum convertere potest, et superbos facere humiles.

Versus 28

"Ecce nos dimisimus." Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quaerebat, et tamen confidenter dicit: "Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus." Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, "et secuti sumus te." Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis praemii?

Versus 30

"Centies tantum." BEDA. " Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriae coelestis, quae per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur."

Versus 31

"Multi autem." Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: "Multi autem," etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.

Versus 32

"Et stupebant." Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis praedixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur.

"Et assument." BEDA. " Praevidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit."

Versus 35

"Et accedunt." Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthaeus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.

Versus 38

"Aut baptismo." Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: "Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur."

Versus 39

"Calicem quidem." BED. "Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit."

Versus 40

"Sedere autem." Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. "Non enim personarum acceptio est apud Deum", sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personae sed vitae paratum.

Versus 43

"Vobis." Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

Versus 41

"Indignati sunt." Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.

Versus 42

"Jesus autem vocans eos." Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent.

Versus 45

"Nam et Filius hominis, etc."

Versus 46

"Et veniunt Jericho." HIER. "Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, praeparatio est coelestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant."

"Et proficiscente eo." BEDA. " Quia ascendente ad coelos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit."

"Bartimaeus caecus." HIER. "Caecitas Judaeorum quae illustrabitur in fine in adventu Eliae et Enoch."

Versus 47

"Qui cum audisset." Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quaerebat fieri, contradicebant multi, primo Judaei post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam praeordinatos aeternam poterat impugnantium furor prohibere.

"Fili David." HIER. "Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans caecos et erigens elisos."

Versus 48

"At illo multo magis." Ingravescente bello vitiorum, manus levandae sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum.

HIER. " Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans."

Versus 49

"Et vocant caecum." BEDA. "Allegorice, caecum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos praedicatores verbum fidei committit. Qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere, ad eumque venire, praecipiunt, cum praedicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: "Accedite ad eum et illuminamini". "Et, surge qui dormis", etc."

Versus 50

"Qui, projecto vestimento suo." Id est, abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat.

"Exsiliens." Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: "Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis."

Versus 51

"Rabboni, et videam." Non aurum quaerit, sed lumen. Caecus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quaeramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato caeco dicitur: "Vade, fides tua salvum te fecit."

Versus 52

"Vidit et sequebatur." BEDA. "Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: "Si quis mihi ministrat, me sequatur"."

"In via." Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quae dicit: "Ego sum via, veritas et vita". Haec est via angusta quae ducit ad ardua, Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.

PrevBack to TopNext