On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 1
Versus 8
"Multi autem straverunt." Quia multi martyres se propriae carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant.
"Multi," HIER. "etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur."
Versus 9
"Et qui praeibant." Praecessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui praeeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quaesierunt.
"Benedictus qui venit." Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus.
Versus 11
"Et introivit." ID. " Jam appropinquante passione in loco passioni praefinito ante saecula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatae immolationis inchoavit."
Versus 15
Versus 17
"Vos autem fecistis." Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.
Versus 20
"Aridam factam." BEDA. "A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est, sed omni et aeterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in coelis et patriam in terris."
Versus 23
"Quicunque dixerit." BEDA. " Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt,etc., usque ad quanto a piorum laesione se expulsum gemit."
Versus 31
"Si dixerimus." HIER. "De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: "Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione"."
Versus 33
"Neque ego dico vobis." BED. "Duabus de causis scientia veritatis occultatur quaerentibus, cum aut hic cui quaerit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: "Adhuc multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo."Propter alterum, "Nolite sanctum dare canibus.""