On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 1
"Et post dies," etc. HIER. "Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur:"
"Et post dies," etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futurae resurrectionis.
"Et post dies sex." BEDA. " Lucas: Factum est autem post haec verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur."
"In montem excelsum." " In montem ut oraret, etc., usque ad tunc aeterna ejus visione merebuntur laetari."
"Transfiguratus." Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futurae suae, vel nostrae resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judaei negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.
Versus 2
"Et vestimenta." Vestimenta Domini, sancti. Unde: "Qui in Christo baptizati estis Christum induistis". Haec Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. "Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est". Unde subditur.
Versus 3
"Et apparuit," etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in coelum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui.
"Elias cum." BEDA. "Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetae promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturae sanctae, quae in Domino impleta est, perspiciunt."
Versus 6
Versus 7
"Et statim." BEDA. "Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: "Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo"."
Versus 10
"Quid ergo." Tradunt scribae, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare praecursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.
Versus 11
"Restituet," etc. Scilicet "convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres." Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: "Quomodo scriptum." Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetae multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.
Versus 13
Versus 15
"Et interrogavit." ID. "Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit, in imo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere."
Versus 25
Versus 32
Versus 33
"Inter se disputaverunt." BEDA. "Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthaeus dicit, claves regni coelorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, aedificandam. Putabant ergo vel illos tres caeteris, vel omnibus Petrum esse praelatum."
Versus 36
Versus 37
Versus 41
"Et quisquis scandalizaverit." Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant.
Versus 42
"Et si scandalizaverit." Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Σκάνδαλον Graece offendiculum vel ruina vel impactio pedis. Vel, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruinae praebet.
Versus 43
"Ubi vermis." BEDA. "Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam. Debemus ergo corpus continentiae sale, et mentem condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe castigare."
Versus 48
"Omnis enim igne." Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare.
"Omnis enim igne," mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Haec secundum legem in hostiis fiebant quae in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri praeceptum est.
Versus 49
"Quod si sal," etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: "Quis medebitur incantatori a serpente percusso?" In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiae virtute desipiunt. subjungit: "Habete in vobis sal et pacem."