On this page
Caput 12
Caput 12
Versus 6
Versus 8
Versus 15
Versus 17
Versus 18
Versus 20
"Septem ergo," etc. ID. " Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quae septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia "initium sapientiae timor Domini.""
Versus 28
Versus 34
"Non longe es a regno Dei," etc. ISID. "Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducaeis dicitur: "Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei"."
Versus 41
"Gazophylacium." BEDA. " ΦυλάττεινGraece, servare Latine. Gaza, Persice, divitiae, Gazophylacium locus quo divitiae servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: "Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper", etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: "Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo.""
Versus 42
"Vidua pauper." HIER. "Haec paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Haec est torta panis in Levitico, quae est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto."