On this page
Caput 13
Caput 13
Versus 2
"Vides has," etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, ipsum templum cum caeremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum saeculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata.
Versus 5
"Et respondens." ID. "A tempore Dominicae passionis in populo Judaeorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judaeamque deserant, admonentur, "quia non statim finis."In quadragesimum enim annum desolatio provinciae et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est."
Versus 6
"Multi enim venient." Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter caetera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, "cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quae vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos."
Versus 10
"Et in omnes gentes." ID. "Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suae gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judaeis se socios regni coelestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticae historiae testantur multo ante excidium Judaeae, omnes apostoli ad praedicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judaea pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt."
Versus 21
"Et tunc si quis." BED. "Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de haereticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus."
Versus 25
Versus 28
"A ficu autem." Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum aestatis et veris et favonii; sic cum haec quae scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi praecursores venire, qui ostendant prope esse.
BEDA. " Ficus Synagoga, quae quia ad se veniente Domino fructum justitiae non habuit, etc., usque ad et aestatem verae lucis et pacis."
HIER. "Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt praesentia, aestas vero proxima dies est judicii, in quo unaquaeque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitae cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, "Venite, benedicti Patris mei,"etc."
Versus 31
"Coelum et terra transibunt." Coelum aereum, a quo aves coeli et nubila coeli, unde Petrus: "Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati", aperte docens, quia alii coeli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quae tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra aeris aetherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes: "Generatio praeterit, et generatio advenit: terra vero in aeternum stat." Sic ergo coelum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in aeternum secundum essentiam.
Versus 32
"Neque filius." -- "In eo enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi." Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: "Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate". In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: "videte, vigilate," etc.