On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 1
"Et conveniunt." ID. "Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: "Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis". Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisaei vero et Scribae, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quaestionum pugnas concurrunt."
Versus 2
Versus 11
Versus 15
Versus 19
Versus 24
Versus 25
"Mulier enim." Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthaeus dicit quod "clamat post nos". Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthaeus ait: "Non respondit ei verbum," dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita caetera contexuntur, quae in nullo dissentiunt.
Versus 27
Versus 28
Versus 31
"Tyri." HIERON. "Tyrus angustia significans Judaeam, cui Dominus: "Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes"."
"Decapoleos." BEDA. "Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: "Venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos,"non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat."
Versus 32
"Surdum et mutum." BEDA. "Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiae dextera salvet."
HIERON. "Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, caecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, daemone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat."
Versus 33
"Et apprehendens eum," etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: "Digitus Dei est hic". Et: "Opera digitorum tuorum sunt coeli".
Versus 34
"Ingemuit." HIERON. "Gemere nos docuit, et in coelum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis laetitia purgatur, ut dicitur: "Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum,"etc. "Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam", etc."
Versus 36
"Et praecepit illis ne cui dicerent." Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione.
Versus 35
"Et loquebatur recte." BEDA. "Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis praedicando, cujus auditum ut coelestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiae, quae ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: "Domine, labia mea aperies", etc."
Versus 36
"Quanto autem eis praecipiebat," etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis praedicarent, et hoc praecipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] praedicare debeant, quibus jubet ut praedicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.