On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 2
"Misereor super turbam." Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanae fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinae potentiae opus est contra Eutichetis errorem.
"Triduo sustinent." Quare triduo sustinerent Matthaeus dicit sic: "Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum," etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animae peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant.
Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit.
BEDA. " Hoc miraculo designatur, quod viam praesentis saeculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit."
Versus 3
Versus 5
"Septem." BEDA. "Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animae alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea."
HIER. "Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportae, septem primae Ecclesiae. Fragmenta panum mystici intellectus primae septimanae sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit."
Versus 6
"Super terram." BEDA. " In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quae autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere praecipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet."
Versus 7
"Pisciculos." ID. "Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus saeculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitae suae et mortis suae exemplo praebuere."
Versus 8
"Manducaverunt." ID. "Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt aeternam."
"Quod superaverat." ID. "Altiora praecepta vel exhortamenta, et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes", etc."
"Septem sportas." Septem sportae, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportae de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore aeternitatis arescant, in ipso vitae fonte se collocant, et aeternae retributionis palmam exspectant.
Versus 11
"Quaerentes," etc. Quasi ea quae viderant, non fuissent signa. Sed quid quaerant per hoc determinatur, de coelo, vel in morem Eliae ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et haec calumniari qui ea calumniabantur quae oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de coelo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna coelitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quaesisse dicit: "Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto", etc.
Versus 12
Versus 13
"Ascendit navim." ID. "Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini praesentiae."
Versus 17
"Quid cogitatis." BEDA. "Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisaeorum et Herodis traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?"
Versus 23
"Ex exspuens." ID. "Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos caeci, manus suas imponit, ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia divinae pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit."
Versus 24
"Video homines," etc. HIER. " Omnes aestimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quae praemia sunt speranda."
Versus 26
"Et misit." HIER. "Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere."
Versus 27
"Quem me dicunt?" Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis haesitare putentur. Unde Petro secundum Matthaeum dicit: "Caro et sanguis non revelavit tibi", id est doctrina hominum.
"Homines." Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiae ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: "Vos vero," etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?
Versus 30
"Et comminatus est." BEDA. "Noluit se ante passionem et resurrectionem praedicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". Quia non prodesset eum publice praedicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati."
Versus 33
"Vade retro." ID. "Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: "Vade retro, Satanas."Petro: "Vade retro me,"etc., id est sequere sententiam meam."
Versus 34
"Si quis vult," etc. BEDA. "Postquam mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens praedicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur."
Versus 38
Versus 39
"Amen dico." BEDA. "Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de poenitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur: "Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant"."