On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 8
"Ecce qui mollibus," etc. "Qui ponunt pulvinaria sub cubito," qui vitam peccantium palpant, non pungunt.
Versus 11
"Major Joanne." In hoc non praefertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed aequalis caeteris sanctis ostenditur.
Versus 12
"A diebus Joannis." Apostolos Dominus ad oves quae perierunt domus Israel ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed haec praedicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Caeterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis praedicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum coelorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui praesentiam praedicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex poenam intulit et non per poenitentiam vivificavit. Patria coelestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per poenitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et coelum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.
Versus 13
Versus 16
"Cui autem," etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec praedicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi praedicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei?
"Similis est pueris." Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura praeceptorum Dei recondebantur. Coaequales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad poenitentiam conversi sunt.
Versus 18
"Venit enim." Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Haec est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?
Versus 19
"Et justificata est sapientia," etc. Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quaerit vocis testimonium, sed operum.
Versus 21
"Vae tibi," etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum ; Bethsaida domus fructuum vel "venatorum. Si in Tyro," etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea praedicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris praedicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viae sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judaeae non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi.
Versus 23
"Nunquid usque in coelum exaltaberis?" Nonne tu es quae fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra praedicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: "Justificata est Sodoma soror tua ex te," id est, ex tui comparatione cum illa, quae non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.
Versus 25
Versus 26
"Ita pater." Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere praesumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quae exterius disponuntur, apertae causa rationis est, occultae justitia voluntatis.
Versus 27
"Omnia mihi," etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiae jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non coelum et terra et caetera quae fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire coeperunt.
Versus 29
"Tollite super vos." Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, praecepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, aeterna sequi, praesentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis.
Versus 30
"Jugum enim meum." Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quae Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quaeritur quae in arbitrio nostro est, et quae sola sufficere potest et praemium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur: "Arcta via est quae ducit ad vitam." Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.