On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 1
"Et cum appropinquassent." Hic praetermittit Matthaeus ea quae facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quae alii prolixius tractant.
"Et cum appropinquassent." Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccae dicitur.
"Bethphage." Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccae. Bethania, domus obedientiae. Has Dominus pergens, Jerusalem sua praesentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piae confessionis et obedientiae implevit. Sitae autem sunt illae civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: "Non potest civitas abscondi super montem posita.--Ad montem Oliveti: tunc Jesus," etc. Ad sublimitatem misericordiae respiciens, ἔλεος misericordia interpretatur. Olei natura lucis ministra est, et laborum et dolorum solamen, et excellit caeteris liquoribus.
Versus 2
"Et pullum." Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. "Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei". Alii de solo pullo: Matthaeus qui Hebraeis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebraeis si poeniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.
Versus 5
Versus 7
"Et adduxerunt." Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed caetera turba, id est, Judaei vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo.
"Super eos." Vestes apostolorum sunt praecepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostrae tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.
Versus 9
"Osanna." HIER. "Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: "Benedictus. Osanna,"id est salva."
Versus 12
"Et ejiciebat." AUG. "Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii."
"Mensas numulariorum." Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia.
Versus 16
Versus 19
"Fici arborem." Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quaereret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id aeternae sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiae sine fructu operum, mereatur excidi.
Versus 32
Versus 38
Versus 44
"Et qui ceciderit," etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: "Ite in ignem aeternum."