On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 6
"Si quo modo possim." Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quae in populo Dei factae sunt perterritus.
"Novi enim quod benedictus sit." ORIG. "Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec daemones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit."
Versus 7
"Divinationis pretium." Alii: "Divinacula in artibus," quas curiositas humana composuit. Sunt quaedam quae Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quae quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: "Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel." Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio daemonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se daemones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.
Versus 8
"Venit Deus," etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: "Exsurgens Balaam mane," etc.
Versus 16
"Sic dicit Balac filius Sephor," etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quae excludere et devorare cupit Israelem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisaeis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: "Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilaea non surgit." Et: "Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit".
Versus 20
"Venit ergo Deus." Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Israel, et invocet daemones ad quem jam venerat Deus.
ORIG., Hom. 13. " Difficile est in explanatione historiae, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera."
Versus 23
Versus 28
"Aperuitque." Ut arguatur per eam Balaam, et mutae pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens.
"Et locuta est." (ISID). Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam.
Versus 29
"Respondit." Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinae animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte praefigurans: "Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes," pro spirituali et vero Israel.