Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 21

Psalmus 21

Versus 2

"Deus, Deus." CASS. "Praemittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione."

AUG., CASS. "Deus, Deus:" "geminat ex affectu, vel "Deus"omnium per creationis potentiam, "meus"proprie per cultum."

AUG. "Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit."

"Respice in me." CASS. "Non est in Hebraeo, sed a septuaginta interpretibus additum."

"Quare me dereliquisti?" AUG. "Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus."

"Longe a salute mea," id est, mei veteris hominis, quia "longe a peccatoribus salus," et haec sunt verba non justitiae, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quae sunt tollenda.

Versus 3

"Clamabo." AUG. "De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: "Transeat a me calix iste,"id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, haec dixit, sic et haec vox membrorum est: "Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam.""

CASS. "Quia nullae in eo tenebrae, et tamen non auditur ad salutem corporalem."

Versus 4

"In sancto habitas." AUG. "Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis."

CASS. "Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians."

"Laus Israel," AUG. "id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo."

Versus 5

"In te speraverunt patres nostri, speraverunt." CASS. "Magnus decor, dum iterat "speraverunt.""

Versus 7

"Ego autem," etc. AUG. "Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur."

"Ego autem." Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur.

"Vermis et non homo, opprobrium." CASS. " Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens."

Versus 9

"Speravit in Domino," etc. CASS. "Dicentes: "Spera in Domino,"etc. Ironia Judaeorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas."

Versus 10

"Ab uberibus." " Non ex quo lactari coepi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus."

"De ventre."

Versus 11

"De ventre." AUG. "Non solum matris, quae lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogae, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit."

Versus 12

"Ne discesseris a me," qui jam coepisti.

"Tu extraxisti:" non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est.

"Spes mea ab uberibus:" vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus.

Versus 11

"In te projectus sum," non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei.

"De ventre matris meae, Deus meus." CASS. "Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: "Spiritus sanctus superveniet in te.""

Versus 13

"Circumdederunt." ID. "Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judaeos refert futura quasi praeterita."

Versus 14

"Aperuerunt." ID. "Ut ferae volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum."

"Sicut leo." AUG. "Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt."

Versus 15

"Sicut aqua." " Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt."

CASS. " Sicut aquae sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est."

"Tanquam cera." " Bene legis mysteria comparat cerae, etc., usque ad quoniam circumdederunt."

"In medio ventris mei." AUG. "Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiae significat."

Versus 16

"Aruit tanquam testa virtus mea." CASS. "Non ut fenum, sed ut testa quae igne fit firmior."

"Lingua mea." AUG. "Servaverunt praecepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum."

Versus 17

"Foderunt." ID. "Evangelica narratio. Etsi haec ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt."

CASS. "foderunt. Terra fossa fructum facit, sic fructum vitae dedit Christus vulneratus."

Versus 18

"Dinumeraverunt omnia ossa mea." CASS. "Proprie describitur poena crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quaerebant exstinguere."

"Inspexerunt me." ID. "Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum."

Versus 19

"Diviserunt sibi vestimenta mea," etc. AUG. "Sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; haec est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere."

CASS. " Sed forte et dono Dei quibusdam venit, etc., usque ad ut ramus olivae a columba delatus ad arcam."

AUG. "Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit."

Versus 22

"Unicornium, humilitatem meam," etc. ID. "Judaei, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos."

Versus 24

"Qui timetis Dominum, laudate eum," etc. CASS. "Timor humanus non laudem, sed vituperium parit."

Versus 25

"Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit," etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: "Pauperis."

AUG. "Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed non tumentis de pompis saeculi."

Versus 26

"Apud te laus mea in Ecclesia magna," etc. ID. "Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non praesumi."

Versus 27

"Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent." ID. "Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quaerant, et ipse est divitiae pauperum. "Corda eorum in saeculum saeculi reminiscentur et convertentur ad Dominum.""

ID. "Quia ille cibus est cordis."

Versus 30

"Manducaverunt et adoraverunt." ID. "Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere."

"In conspectu ejus cadent." CASS. "Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit."

Versus 32

"Annuntiabitur," etc. ID. "An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio."

CASS. "Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse."

PrevBack to TopNext