"Psalmus David." CASS. "Propheta reditum populi de Babylone praedixit."
"Dominus regit me." Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei.
AUG. "Ecclesia loquitur de Christo."
Versus 2
"In loco pascuae." CASS. "Prima gratia, ocus pascuae, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes."
"Super aquam." Secunda gratia, aqua refectionis.
Versus 3
"Animam meam." ID. " Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit."
"Deduxit." ID. "Quarta, quod super charitatis praecepta duxit."
"Super semitas." AUG. "Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitae arctiores sunt quam viae."
Versus 4
"Nam et si." CASS. "Quinta, quod in umbra mortis non timet mala."
"Mecum es." AUG. "In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim."
"Virga tua." CASS. "Sexta, correctio; vel virga districtio, quae convertit vitia. Baculus gubernatio, quae sustinet fideles."
Versus 5
"Parasti in conspectu." CASS. "Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca coelestis, de qua Apostolus: "Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam:"etsi non impiorum. De hac dicitur: "Sed isti ad mensam divitis,"id est, Christi, "scito et te similia debere praeparare,"id est, pati sicut ipse."
"Impinguasti:" octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde caetera laetantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus.
"Et calix meus." Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat.
"Meus," quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.
Versus 6
"Et misericordia." CASS. "Decima, misericordia subsequens ad custodiam quae praecedit ad gratiam conferendam."
"Et ut inhabitem." HIER. "Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem."