Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 23

Psalmus 23

Versus 1

"Psalmus David." AUG. "In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS.unde monet victorem cum triumpho suscipere."

"Domini est terra." " Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens?"

Versus 2

"Et super flumina." AUG. "Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in saeculum; et eos etiam superat Ecclesia, quae victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur."

Versus 3

"Quis ascendet?" Determinat quibus virtutibus praediti sunt in Ecclesia.

"Quis stabit?" HIER. "Multi enim ascendunt, qui non permanent."

Versus 4

ID. "Innocens:" " ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad praesentiam et cognitionem desiderent."

"Qui non accepit." AUG., HIER. "Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem aeterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo."

"In vano." HIER. "Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit."

Versus 7

"Attollite." " Diapsalmus. Christiana religione declarata, etc., usque ad quae a principe diabolo positae sunt."

"Et elevamini." Contra portas mortis.

"Portae aeternales:" omnis gratia quae, veniente Christo, data est.

Versus 8

"Quis est?" interrogat. Propheta ad convincendam Judaeorum perfidiam, et ut amplius eum commmendando alios invitet.

Versus 10

"Dominus fortis" per virtutes describitur quasi proprio nomine.

"Fortis," AUG. "etsi cum gladiis cepistis."

"Potens," etsi Pilato tradidistis.

"Potens in praelio," ne in pugna vos superasse putetis.

"Virtutes." Hier., AUG. "Ministrae praecedentes Christum in ascensione ad alias coelestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant: quae novo mysterio carne induti stupefactae, quaerunt, quis est?"

Versus 9

"Attollite." CASS. " Congeminatio, etc., usque ad qui omnibus omnia dat bona, vel coelestium virtutum, id est, angelorum."

PrevBack to TopNext