"In finem." Hier. "Hic flagellatus poenitens praeponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret."
"Ad te, Domine, levavi." AUG. " Psalmus contra adversa saeculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos."
CASS. "Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus."
ID. "Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit."
Versus 2
"Confido." ID. "Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis."
Versus 3
"Neque irrideant me inimici:" et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit.
Versus 4
"Supervacue." ID. "Quia omnia sunt vana et infructuosa quae a Deo sunt aliena."
"Vias tuas, Domine, demonstra." CASS. " Viae sunt de ordine vitae, etc., usque ad: "Dirige," ad vitam pertinet, "doce" ad scientiam."
Versus 5
"Doce." AUG. "Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: "Reminiscere.""
"Deus salvator meus." CASS. "Duae res sunt, quae bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus."
Versus 6
"Reminiscere." ID. "De peccatis prioribus et quae quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem."
"Miserationum." Miseratio proprie in bonorum exhibitione.
"Quae a saeculo." AUG. "Id est, ab initio saeculi sunt: non ergo in me fallat."
Versus 7
"Delicta." CASS. "Sunt quando linquitur via aequitatis."
"Juventutis." Non pro aetate, sed pro praecipitationis audacia, quae est tunc, cum calor animi modestiam excedit.
"Ignorantias." Facimus ea quae mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiae in parvulis, qui vel originali peccato tenentur.
HIER. "Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem."
"Memento mei, tu." AUG. "Cujus opus est misereri et peccata dimittere."
"Secundum misericordiam." Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.
Versus 8
"Dulcis." ID. "Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis."
"Rectus." Quia post misericordiam, etc., "usque ad Dulcis," quia suavia dat;
"rectus," quia corrigit.
"Propter hoc." CASS. "Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate."
"In via." Id est, fide, vel praeceptis Dei. Vel in via hujus vitae, ubi recte vivendum, dabit legem.
Versus 9
"In judicio." Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos praecepta, pro quorum neglectu venerunt flagella.
Versus 10
"Misericordia et veritas." AUG. " Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis."
"Testamentum." CASS. "Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio haereditatis quod et morte firmatur."
"Et Testamentum." Legis veteris, ubi fuerunt Prophetae testes promissionum.
Versus 11
"Propter nomen tuum, Domine." AUG. " Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi, qui se ab omni peccato mundos asserunt."
Versus 12
"Quis est homo?" CASS. "Hic agit de aeternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Israel ab his malis liberetur."
Versus 13
"Anima." ID. " et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc."
"Semen." Hier. "Bonum est, unde fructus colligitur."
Versus 14
"Firmamentum est." AUG. "Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis."
Versus 15
"Oculi." Sal. "Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus."
Versus 16
"Unicus." ID. "Unicus plus amatur, pauper plus doletur."
Versus 17
"De necessitatibus." Id est, ab adversis, quae necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.
Versus 19
"Respice." AUG. "Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat."
Versus 21
"Innocentes et recti adhaeserunt." ID. "Mali tolerati sunt; non adhaeserunt."
Versus 22
"Israel." AUG. "Populum, quem ad tuam visionem praeparasti."