Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 56

Psalmus 56

Versus 1

"In finem." AUG. " Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus "ne," tu, Pilate, vel tu quicunque, "corrumpas David," etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judaeorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judaeis"

Versus 2

"Miserere mei." CASS. "Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et praedicit liberationem."

CASS. "Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur."

"Et in umbra." Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, "misit Verbum."

Versus 4

"Misit Verbum de coelo." AUG., HIER. " De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse."

"Misit de coelo." HIER. "Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum."

"Liberavit." Ibid. "Quia jam "Misit Verbum,"certum est, quasi jam sit qui "liberavit,"id est, liberabit: et "dedit,"id est, dabit "in opprobrium conculcantes me. Misit Deus.""

AUG. "Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit."

"Misericordiam," quia ex misericordia pro nobis mortuus est.

"Veritatem," quia, ut praedixit, surrexit, ad justificandos nos.

"Misericordiam suam," etc. HIER., AUG. "Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere."

Versus 5

"Dormivi." AUG. "Alta quiete facile excitandus: "Conturbatus"passione, "dormivi."David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte."

CASS. "Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde;"

"Tristis est anima mea," etc. "Et coepit Jesus taedere et pavere. Filii hominum." Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint.

"Lingua." Voces illae Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus.

Versus 6

"Exaltare." Ibid. "Ex persona prophetae visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judaei, gaudens exclamat homo in cruce: "Exaltare, Deus super, coelos,"ut judicet in terra Judaeos."

"Exaltare." Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat.

AUG. "Exaltare." " Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est."

Versus 7

"Laqueum paraverunt." Interposita exaltatione, coeptam narrationem exsequitur.

"Pedibus" CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus "dolos paraverunt," ut de adultera.

"Incurvaverunt," dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis.

"Ante faciem meam foveam," etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis.

Versus 8

"Paratum." Ibid. "Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias (quod ibi ostendit) "cantabo.""

Versus 9

"Exsurge, gloria mea." Ibid. "Et ideo, o caro, quae es causa gloriae meae, "Exsurge,"potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit."

"Exsurge" dico, quia certus sum et de hora, quia "exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara."

AUG. " Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo "psalterium et cithara," et confitetur Domino."

Versus 11

"Ad coelos." Ibid. " Qui supra nubes, ubi sedes angelorum, etc., usque ad coelos misericordia ascendit."

PrevBack to TopNext