Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 86

Psalmus 86

Versus 1

"Psalmus." CASS. "Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera."

"Cantici." Ut de saeculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta praedicat coelestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus.

"Fundamenta ejus." Psalmus de coelesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: "Fundamenta ejus," etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur.

"Ejus," non refertur ad aliquod praemissum: sed ad cordis Prophetae meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.

Versus 3

"Dicta." AUG. "Haec sunt illa, quae Dominus per prophetas de ea praedixit."

Versus 4

"Memor ero." ID. "Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem."

"Memor ero Raab." Ostendit quae sunt illa gloriosa; quasi dicat: Haec sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, "Memor ero Raab et Babylonis," quae non pertinent ad populum Judaeorum.

Versus 3

"Gloriosa de te," ubi non solus est Judaeus, sed omnes gentes.

Versus 4

"Raab." Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium.

Unde: "Publicani et meretrices praecedent vos in regnum coelorum. Raab," latitudo vel impetus, gentes, quae late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti.

"Ecce alienigenae." Memor ero. Quare hoc dixisti?

"Ecce alienigenae," id est, gentes "Tyrus," angustia vitiorum, vel poenitentiae.

Versus 5

"Nunquid Sion." Secundum aliam litteram.

"Mater Sion dicet, homo."

AUG., CASS. "Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit "mater Sion,"id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui "in ea natus est"et eam fundavit; ipse dicit, "mater,"civitati illi."

CASS. " Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum?"

AUG. "Horum, (secundum aliam litteram) "qui facti sunt,"scilicet principes, "in ea,"id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: "Elegit"enim "Deus infirma mundi ut confunderet fortia.""

Versus 7

"Sicut laetantium." CASS. "Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem."

AUG. "Sicut laetantium" "collatis omnibus concludit: "Sicut laetantium. Sicut,"quia talis erit laetitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, "sicut laetantium.""

PrevBack to TopNext