"Mahalath." AUG. " Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis."
Versus 2
"Domine Deus." CASS. "Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: "O Domine.""
Versus 3
"Intret in conspectu." ID. "Virtus purae orationis, quae quasi quaedam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit."
Versus 4
"Quia repleta est." AUG. " Hos humanae infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanae infirmitatis indicia."
Versus 5
"Aestimatus." Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli.
Versus 6
"Sicut vulnerati dormientes." CASS. "Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc."
"In sepulcro." Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos.
"Et ipsi de manu tua repulsi sunt." AUG. "Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus "adhuc,"ut resurgant: de his tamen dictum est: "Justorum animae in manu Dei sunt". Vel, "posuerunt me"rei veritate, "In lacu inferiori,"id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis."
Versus 7
"In lacu inferiori." CASS. "Vel inferni: quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et "umbra mortis,"locus malorum, in quo puniuntur."
Versus 8
"Super me confirmatus est." ID. "Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi."
Versus 9
"Longe fecisti." ID. "Quid amici ejus in passione fecerunt."
"Notos." Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est.
Versus 10
"Tota die." AUG. "Per "extensas manus"continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit "tota;"sed quia haec opera non omnibus profuerunt, addit."
Versus 11
"Nunquid mortuis." Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum.
"Nunquid mortuis." CASS. "Quibus non prosunt opera sua ostendit."
"Aut medici suscitabunt," etc. AUG. " In Hebraeo non medici, etc., usque ad: "Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.""
Versus 12
"Sepulcro." Unde in Evangelio de talibus: "Similes estis sepulcris dealbatis quae foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum," quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate.
"Misericordiam et veritatem." AUG. "Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis."
Versus 13
"In tenebris." Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebrae, et terra oblivionis.
Versus 14
"Ego ad te, Domine, clamavi." CASS. "Quae in suis sustinet; ecce chorus respondens praecinenti."
ID. "Et ego quasi," "cum illis, cum quibus unum."
AUG. "Et ego." "His mortuis non prosunt opera, etc., "usque ad Ut quid, Domine, repellis.""
Versus 15
"Ut quid." CASS. "Ecce quantum desiderat."
"Ut quid, Domine." Proponit, quaerendam esse causam: quae est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.
"Conturbatus," id est, confusus de peccatis, ea damnando.
Versus 17
"Transierunt." CASS. "Non mansuete contigerunt."
AUG. "Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: "Ira Dei manet super eum". Flagellat enim filios quos recipit, unde: "Quos ego amo, arguo et castigo". Et alibi: "Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam"."
ID. "Transierunt et conturbaverunt." "Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de aeterna ultione timemus."
"Terrores tui." CASS. "Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito."
AUG. "Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet."
"Conturbaverunt me." Secundum infirmitatem carnis.
AUG. "Conturbaverunt me" "aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquae circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: "Omnes me dereliquerunt"."
"Tota die." AUG. "Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiae donec finiatur saeculum. Sed haec omnia fiunt, ut oratio Ecclesiae praeveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit."
Versus 19
"Amicum" CASS. "Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt."
"Proximum et notos," etc. Parentela. Saepe justis humana officia timore subtracta sunt.