On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 1
Versus 3
"Per carnem." Per carnalitatem, quae rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litterae per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis.
"Filium suum mittens." AUG. " Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit."
"In similitudinem," etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In poena ergo similis nostrae, non in qualitate peccati.
Versus 10
"Corpus quidem." Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animae, cum inquit: "Anima quae peccavit," etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quae fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quae est ex Spiritu sancto.
Versus 11
"Quod si Spiritus." AUG. " Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit?"
"Vivificabit et mortalia." ID. " Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus."
Versus 14
Versus 15
"Non enim accepistis," etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore poenae servire faciat.
"Sed accepistis spiritum adoptionis." Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus irae Aegyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Israel non dicitur irae, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam aeternam et fides, quae per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: "Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus?". Et est servus qui timet poenam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est praeter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: "Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus." Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare "Abba," Hebraice, "pater" Latine.
Versus 16
"Quod sumus filii Dei." Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quae non est nisi a Spiritu sancto. Haec dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.
Versus 17
"Haeredes." Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticae possessionem, sicut ipse ait: "Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis". Christus etiam est haereditas nostra. Unde: "Dominus pars haereditatis meae", etc.
Versus 19
Versus 21
Versus 22
"Omnis creatura." AUG. " Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus."
"Omnis creatura." AMBR. "Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus."
Versus 23
"Non solum," etc. AUG. "Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis praeter corpus, exceptis corporis molestiis."
"Non solum." AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. " Non solum ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia."
Versus 26
Versus 28
"Scimus autem quoniam diligentibus," etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quae fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia saeculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium.
Versus 29
Versus 30
"Vocavit." Vocatio exterior fit per praedicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: "Multi sunt vocati, pauci vero electi." Vocatione impletur praedestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum.
"Magnificavit." Hoc de praescitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur.
"Magnificavit," vel magnificabit: hoc autem futurum est, sed dicitur praeteritum: quia dicitur Deus fecisse quae ab aeterno disposuit facere; unde Isaias: "Qui fecit quae futura sunt". Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: praedestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Praedestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.
Versus 32
"Tradidit." Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: "Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis". Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur; habebit ille mercedem malitiae, Christus laudem gratiae.
"Omnia." Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Aequalia, scilicet angeli quibus aequabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quaedam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria coelestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.
Versus 39
"Neque altitudo, neque profundum." Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: "Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei". Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua aequalis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel aerumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.