Caput 3
Caput 3
Versus 2
"Aream." Synagogam Judaeorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium praedicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: "Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine".
Versus 3
"Non te." Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suae implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.
Versus 12
"Sed est alius me propinquior." Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: "Qui habet sponsam sponsus est," etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogae quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.