Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 38

Caput 38

Versus 1

"Honora medicum." RAB. " Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales praeferendi."

Versus 5

"Nonne a ligno." Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Israel aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.

Versus 7

"In his curans." ID. "Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales."

Versus 10

"Averte." Simile est illud: "Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni," etc., et non tantum corpus, sed ut sis "innocens manibus et mundo corde."

Versus 11

"Da suavitatem." Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicae passionis oblatum, praecipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.

Versus 15

"Incidet in manus medici." ID. " Aegritudinis et molestiae, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium praestet infirmantibus."

Versus 16

"Fili," etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.

Versus 21

"Memento novissimorum." ID. "Ad monitio bonorum patrum ut filii praeparent sibi viaticum bonorum operum."

Versus 22

"Neque enim est conversio." Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus aequo doleas.

Versus 24

"In requie." Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.

Versus 26

"Qui tenet aratrum." Praedicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, "Ut sapiens architectus fundamentum posui". Et alibi: "Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus". Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt.

Versus 28

"Sic omnis faber," etc. Ordo praedicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant.

"Cor suum dabit." Cum praesentis vitae volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.

Versus 33

"In brachio suo." RAB. " Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis."

PrevBack to TopNext