Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

Caput 39

Versus 15

"Si permanserit." RAB. "Christi, cujus sunt membra, a suo habent omnia: qui est virtus et sapientia Patris."

Versus 17

"Obaudite me." ID. "Intelligite doctrinam meam, mentes electorum per baptismum generatae, et fructum martyrii facite in decursu mortalis vitae."

Versus 20

"Et citharis." ID. " Unde: "Confitemini Domini in cithara". Cithara est ligni ventris in imo concavitas, etc., usque ad quae secundum formam psalterii de superius ad nos conveniunt."

Versus 22

"In verbo ejus." ID. " Quando congregavit aquas, etc., usque ad vel aqua persecutionis, Dei dispensatione restringitur."

Versus 24

"Opera omnis carnis." Praesentia Dei antecedit omnia, et quidquid fit temporaliter ei sine tempore praesens est. "Nihil ergo novum, neque mutabile est in conspectu ejus".

Versus 26

"Non est dicere," etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quae scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Versus 27

"Benedictio," etc. Sicut post diluvii effusionem aquae redibant, ut appareret arida et germinaret; sic post exstinctionem impiorum, datur electis facultas fructificandi.

Versus 31

"Initium necessariae." Ante diluvium, fructu terrae naturali cibo nutriebantur homines, nedum erant concessae carnes.

Versus 35

"Ignis, grando." RAB. "Omnia homini ante peccatum obediebant; post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors, et mille pericula mortis, bestiae quoque contra cum saeviunt, et rhomphaea coelestis vindictae."

Versus 37

"In mandatis." Quia juxta supernam sententiam, in tempore opportuno digna ultio peccatores vastabit.

Versus 38

"Propterea ab initio, confirmatus sum." Ad superiora respicit, ubi ait: "Non est dicere," etc. Videt enim incomprehensibilia Dei judicia, et investigabiles vias, nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere: sed temperate de his disputans, non causam, sed modum divino consilio manifestum dimisit.

Versus 40

"Non est dicere." Utile dat consilium, ut opera ei non incaute discutiamus, sed Creatorem in omnibus laudemus et benedicamus.

Versus 41

"Et nunc in omni tempore suo." Quasi dicat: Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos.

PrevBack to TopNext