"Memoria Josiae." RAB. " Memoria Josiae regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judae et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: "Zelus domus tuae comedit me.""
Versus 5
"Praeter David, et Ezechiam, et Josiam," etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna poenitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt.
Versus 8
"Incenderunt electa civitatem sanctitatis," etc. ID. " Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, aedificavit Ecclesiam Dei."
Versus 10
"Ezechiel qui vidit," etc. ID. " Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et poenitentibus praedixisse remedia."
Versus 11
"In imbre." Significat quod praedicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictae, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiae.
Versus 13
"Nam et ipse," etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur.
Versus 14
"Et Jesum filium Josedec." Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicae oppressionis, reaedificatur Ecclesia.
Versus 15
"Nehemias." RAB. " "Consolator Deus," vel "consolatus a Domino,"etc., usque ad qui aedificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur moerentes."
Versus 16
"Nemo," etc. Enoch, "dedicatio." Hic Christum significat, qui aedificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in coelum.
Versus 17
"Ut Joseph." Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Aegyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram viventium, ut quiescamus in pace.
Versus 18
"Et ossa ipsius visitata sunt." RAB. " Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quae est Neapolis, urbs Samaritanorum."
Versus 19
"Seth et Sem," etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Noe, tam fide quam moribus hominibus sui temporis praelati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.