Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec sit vera Deus genuit Deum
vel alium filium. Antecedens enim est verum et consequens falsum. quia nec paiter est filius nec filius est alius filius a patre: licet sit alius ab eo. Similiter in creaturis. sequitur enim sol generat. igitur se vel alium. et tamen non sequitur. sol generat murem. igitur sem murem vel alium murem Nam vtraque pars consequentis est falsa. Et si dicatur quod quando aliquid sed tur ad aliud eodem addito vtrobique idem sequitur. Dico quod hoc non est vniversaliter verum de quolibet addito. Instantia enim est in diuinis. Sequitur. filius est a patre. ergo est alius a patre. et tamen non sequitur. fili est deus a poatre. igitur est alius deus a patre. Antecedens enim est verum vt pate per Aug. 15. de tri. iuxta principium: et tamen consequens est falsum. In creaturis similiter. Sequitur enim mus est a sole. igitur est aliud a sole: et tamen non sequitur: mus est a sole quadrupes. igitur est alius a sole quadru spes. Nam antecedens est verum et consequens falsum. Nam dans formam dat omnia consequentia ad formam. et ideo regula illa non valet universaliter vbi additum est: sincathegoreuma sicut per multa posset exempla declarari
⁋ Si autem quaeratur de hac. secundum se deus genuit alium deum: an sit vera: Dico quod si alium sit substantiuum vera est et concedenda. Nam est sensus quod genuit alium qui est deus. Et hoc roboratur ex dicto saluatoris domintis. Ego rogaui patonis et alium peraclitum da. vobis. id est alium qui est peraclitus. Si vero sit adiectiuum. falsa est ex vi sermonis. Nam semper quando hic terminus alius additur substantivo: siue abstracto siue concreto supponenti pro eodem cum abstracto: aut pro eo quod non est res distincta: neque rem includit distinctam ab ea pro qua supponit: eius abstractum notat diuersitatem eius rei pro qua sul ponit abstractum: et sic notaretur ibi diuersitas deitatis: et deum genitum esse alium in deitate a deo generante: quod est falsum: Et quia de virtute sermonis et vsitatius hic terminus alius additus alter termino ea maxime substantiuo tenetur adiectiue: ideo illa simpliciter est neganda. Et si dicatur quod sicut in ista. deus graesenaiat deum: deus vtrobique supponit pro supposito praecise: eodem modo in ista. de generat alium deum: quare sicut prima conceditur: ita 2a debet concedi.
⁋ Dico quod siue ex vsu loquentium propter calumnias hereticorum: siue ex propria significatione sermonis: talis propositio videtur significare primo aspectu distinctionem: tam in natura quam in supposito. Si aute ex conditione artetur ille terminus ad suppositum: et propositio ad significandum alietatem sut positorum praecise: debet concedi.
⁋ Ad 3am dico quod hoc totum. deus prater potest coniunctim proferri sine interpositione cuiusquam expressa vel intellecta: vel subintelligendo aliquam interpositionem. Primo modo dico quod hec est falsa: deus genuit deum qui est deus pater. Et ratio est. quia deum in praedicato supponit pro persona filiis vt dictum est. Et relatatum illud qui. immediate sequens supponit pro eodem: hec aut penitus falsa est: filius est deus pater: sicut hec: filius est pater: et ideo alia est concedenda scilicet hic genuit deum: qui non est deus pater. 2o autem modo vt interponitur hoc totum qui est: vt sit sensus. genuit deum qui est deus qui est pater: vera est. sed quia hoc non est bene de virtute serndonis: nec in vsu loquentium: ideo hec est potius danda: genuit deum qui non est deus piter: nec tamen se quitur quod sunt plures dii: quialibet filius non sit deus pater: est tamen deus qui est pater
On this page