Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generatio sit prior processione
CIrca duodecimam distinctionem. Primo quaeritur vtrum generatio sit prior processione. Et arguitur quod sic: quia productum per generationem est principium spirationis ceu processionis: ergo videtur quod tam generatio quam productum per ipsam sit prior processione.
Respondeo primo: ponenda est responio in. sufficiens cum sua improbatione. Secundo ponetur positio quam credo veram. Tertio ponetur eius impugnatio. Quarto impug nationis solutio,
Quantum ad primum, dicunt quidam quod generatio & processio secundum rem loquendo non habent prius & posterius: Sed bene, est ibi prius & posterius secundum rationem intelligendi, siue secundum nostrum modum intelligendi.
Primum declarant: quia tales productiones possunt considerati vel quantum ad absoluta; vel quantum ad hoc quod relationes sunt: Quantum ad absoluta, non est ibi distinctio realisi cum idem numero absolutum sit in omnibus: vel possunt considerari quantum ad hoc quod relationes sunt: &c sic etiam non est ibi posteritas vel prioritas, quia vt dicunt prius & posterius secundum rem, requirit distinctionem realem: Sed sicut dicunt, in diuinia relationes disparatae non distinguunt. Ergo non potest ibi inueniri prius vel posterius. Minorem probant quia relatio disparata non distinguit nisi secundum esse, & secundum esse nulla est distinctio an diuinis. Ista autem positio nulla est: quia dato quod relationes non sint distinctiuae & non distinguant secundum quod disparatae sunt: tamen non est dubium quod sint in diuinis realiter distinctae: ergo propter defectum distinctionis non repugnat eis habere ordinem prioris & poste. rioris. Nam quando dicitur quod ordo realis requirit distinctionem realem, verum est quod requirit distinctionem realem ordinatorum sic quod sint distincta: non autem quod distinguant.
Quantum ad secundum sciendum, quod proeessio & generatio, & quaecunque alia quae sunt in diuinis: quantum ad absolutum in quo fundantur,, nullum possunt habere ordinem realem: quia illud fundamentum est vnicum & simplicissimum: quantum etiam ad relationes, non potest ibi esse ordo realis prioris & posterioris; non solum in relationibus oppositis de quibus constat, sed nec etiam in disparatis, quia etiam in disparatis non potest esse vna relatio posterior alifi nisi ratione fundamenti, quando scilicet vnum est posterius fundamentum alio;: vel in vtroque extremorum, vel saltem in altero: quia positis fundamentis sufficientibus. relationis, necessario ponitur relatio: Sed vt dictum est in fundamento generationis & spirationis non potest esse prius & posterius, nec quantum ad id quod est in se, nec quantum ad hoc quod est esse fundaa mentum relationum istarum, cum essentia diuina & sola & sua naturali proprietate & immutabili necessitate, sit fundamentum vtriusque: Ergo, &c. Secundum tamen rationem intelligendi potest ibi esse prius & posterius: & quantum ad relationes oppositas, & quantum ad disparatas: quantum quidem ad oppositas relationes, non accipiendo eas secundum quod relationes oppositae sunt, sed secundum quod propriotates sunt consti, tutiuae: vel accipiendo vnam, pro proprietate constitutiua: & aliam pro relatione. Nam nroprietas constitutiua personae producentis, est priorsecundum rationem intelligendi quam persona producta, vel eius proprietas vel relatio: quantum autem ad disparatas, secundum quandam similitudinem ad creaturam in qua productio illius quod producitur ab aliquo producto est posterior productione illius a quo producitur, & illud quod est voluntatis est posterius eo quod est intellectus.
Hoc autem impugnatur sic: quia relatiua & per consequens relationes sunt simul natura, duratione, & intellectu. Ergo vna non praecedit aliam secundum rationem intelligendi: siue secundum intellectum. Et ad hoc dicunt quidam quod licet vna relatio non sit prior alia intellectu, ta. men fundamentum ielationis secundum id quod est, & secundum quod subest relationi: potest esse ptius in vno relatiuorum, quam in alio. Sed istud non videtur valere: quia non agitur de prioritate absoluti, vel fundamenti relationum: sed ipsarum selationum: Et ideo melius dicitur vt supra, scili¬ cet quod in oppositis, relatio producentis non vt relatio: sed vt proprietas constitutiua: est prior secundum rationem aliam relatione ipsius producti; siue accipiatur vt relatio, siue vt proprietas constitutiua ipsius producti. In relationibus etiam disparatis, potest esse prius & posterius secundum rationem intelligendi, vt relationes disparatae sunt: quia in talibus vna non est de intellectu alterius. Vtrum autem generatio vel filiatio, & spiratio passiua, siue generari & spirari sint tantum disparatae, vel sint aliquo modo oppositae, patebit in sequenti distinctione.
Ad rationem in oppositum dicendum quod in diuinis saltem secundum rem principium producens scilicet suppositum producens, non est in aliquo secundum rem prius producto, nec per consequens productio illius producti quod producit aliud, est prior productione qua illud productum est nroducens, quia nec producens nec productio est prior producto.
On this page