Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

QVAESTIO SECVNDA. IVxta hoc quaeritur vtrum Spiritus sanctus magis ves plenius sit a Patre quam a Filio. Et arguitur quod sic: quia propter quod vnumquodque tale, & illud magis: Ergo, &c.

In contrarium. Est Magister.

Respondeo dicendum, quod Spiritus sanctus non est magis vel plenius ab vno quam ab alio: quia quandocunque aliqua duo agunt per eandem virtutem numero quam vtrumque aeque perfecte habet, aequaliter conuenit vtrique actio elicita abi illa virtute: quia quod aliquod agens non agat ita perfecte sicut aliud, hoc non est nisi vel quia habet minorem virtutem, vel saltem quia eandem virtutem participant: participat tamen & habet eam minus perfecte. Sed Pater & Filius spirant per eandem virtutem numero, quam Pater commnunicat Filio, & aeque perfecte habet eam Filius sicut Pater, imo quilibet eorum habet eam & aeque perfecte sicut ambo: Ergo aeque pefecte spirat vnus eorum quicunque sit ille: sicut & vnus, sie ambo.

Ad rationem in oppositum dicendum, quod lllud non tenet in agentibus vniuocis participantibus siue habentibus eandem formam aeque perfecte, quia non oportet quod ignis generans casefaciat magis quam ignis generatus postquam est generatus, & habet esse completum suae species; sed hoc habet locum in formis diuersorum gsaduum, in quibus vel eadem forma specie quae ratione dispositionis diuer sarum rationum secundum esse: magis & minus perfectum, est in diuersis sicut calor in igne & in aliis, vel propter hoc quod illa forma diuersificatur specie in diuer. sis; & tamen in ea largo modo recipitur no, men eius quod est magis & minus sicut patet de cognitione principiorum, & cognitione conclusionum. Nunc autem in diuinis Filius habet a Patre quod spiret, sicut communicante ab agente uniuoco eandem virtutem numero, aeque perfecte sicut habet Pater; ideo ibi illa propositio non habet locum.

Iuxta hoc quaeritur de immediatione, sed quia leue est transeo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2