Quaesito 1
Quaesito 1
Utrum sit aliqua processio in divinis
Primo quaeritur vtrum sit aliqua processio in diuinis. Et videtur quod non: quia significat modum: Ergo, &c. Item aut est idem quod generatio, & sic non conueniet Spiritui sancto. aut diuiditur contra generationem; & sic non erit commune vtrique: quod videtur inconueniens: Ergo, &c.
Respondeo, hic primo ostendendum est processionem esse in diuinis: secundo qualiter appropriatur Spiritui sancto.
Quantum ad primum breuiter sciendum, quod processio potest accipi pro motu progressiuo animalium, & dicunt quidam quod dicitur processio; & sic in diuinis non habet socum nisi metaphorice. Alio modo accipitur processio pro eductione vel productione principiati a principio, & sic est processio in diuinis cum ibivna persona producatur ab alia.
Quantum ad secundum sciendum quod pe. nuria vocabulorum est causa quare non habetur nomen proprium ita vsitatum significans specialem modum quo procedit Spiritus sanctus: sicut habetur nomen significans specialem modum quo procedit filius, & ideo retinet sibi nomen commune; sicut & accidens conuertibile retinet sibi nomen proprii cum tamen esse proprium sit commune tam definitioni quam proprio: nec tamen processio prout stat in communi tenetur pro prorcessione Spiritus sancti tantum, sed prout intelligitur stare pro processione per modum voluntatis. Ratio autem huius penuriae vt quidam dicunt, est quod in creaturis illud quod generatur & est Filius, est ens simpliciter per se subsistens, illud aurem quod procedit in creaturis per modum voluntatis scilicet amor, est tantum inherens: & ideo primum est magis notum quam secundum, sicut ens simpliciter per se quam ens inhaerens. Sed hoc non videtur sufficere, tum quia non multum est euidens quod substantiae quae sunt entia per se quantum ad suas essentias sint nobis magis notae quam earum accidentia extrinsecus ad sensum apparentia: tum quia non solum nominum quae significant productionem Filii in speciali per modum naturae non habemus penuriam: sed nec etiam nominum quae eam significant prout habet modum intellectus. Secundum autem rationem praedictam debemus habere penuriam in nominibus significantibus dictam processionem per modum intellectus, cum verbum procedens per modum intellectus vel ab intellectu sit in creaturis accidens inhaerens: Ergo illa non est sufficiens ratio. Et ideo, dicendum aliter quod processio per modum naturae est in creaturis nobis magis nota, quia procedens est res nobis magis sensibilis, & productio ipsa est etiam aliquo modo nota per sensum: & ideo in ipsa marime inuenitur copia nominum eam significantium & in speciali & in generali. In eis autem quae sunt remota a sensu sicut intellectus & voluntas, intellectus & ea qua pertinent ad ipsum; sunt magis nota quoad ros quam voluntas cum pertinentibus ad spsam, qula immediatiorem ordinem habet ad sensibilia ea quibus deuenimus in eognitionem eorum quae sunt remota a sensu. Et inde est quod in nominando productionem Filii, siue prout habet modum naturae, siue prout habet modum intellectus, non habemus tantam penuriam nominum sicut in processione Spiritus sancti qui procedit per modum voluntatis.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod processio prout importat motum non habet locum in diuinis. Sed prout dicit productionem nrincipiati a principio quod sine motu esse potest non solum in Deo sed in creaturis; nam creatio etiam spsa qua procedit creatura a Deo non est mo¬
Ad secundum dicendum, quod processio communiter dicta est idem cum generatione, sicut superius cum inferiori, eo modo quo in diuinis potest esse superius & inferius, & quod sic est idem cum generatione potest conuenire processioni aln a generationei prout autem accipitur in speciali scilicet pro processione qua persona procedit per modum voluntatis distinguitur contra generationem: nec ex hoc sequitur quin processio communiter & absolute accepta, conueniat procedenti per generationem.
On this page