Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

QVAESTIO SECVNDA.

SEcundo quaeritur vtrum in diuinis sint plures processiones realiter distinctae. Et arguitur quod non, quia in diuinis non est diffinctio nisi per opppositionem relatiuam: Sed generatio & spiratio non important oppositionem originis relatiuam cum non se habet vt producere & produci vel, vt producens & productum: Ergo, &c. Praeterea spirare & generare indiuinis non distinguitur realiter, praecipue secundum illos qui ponunt, quod paternitas & spiratio actiua non sunt duae res: Ergo a simili nec generati nec spirari distinguitur realiter: & per consequens processio. nes siue accipiantur passiue, siue actiue non distinguuntur realiter.

Contra, generari & spirari dicunt processio nes: Sed ista sunt distincta realiter, alioquin genitus & spiratus non essent duae personae realiter distinctae: Ergo, &c.

Respondeo, hic sunt quatuor facienda. Trimo ponendae sunt positiones insufficientes & earum reprrobationes. Secundo ponetur determinatus intellectus quaestionis. Tertio ponetur positio quam credo veram. Quarto ponetur eius impugnatio & impugnationis solutio.

Quantum ad primum sciendum, quod secun. dum quosdam processiones puta generatio & spiratio sunt realiter distinctae, quia sunt in suppositis realiter distinctis: & rationem assignant, quia sicut se habet vnum suppesitum ad plures naturas increaturis, ita se habet vna natura ad plura supposita in diuinis: & est quantum ad hoc similitudo, quod sicut vna natura in diuinis in tribus sunpositis non habet nisi vnum esse, ita vnum suppositum in creaturis non habet nisi vnicum esse, liccl habeat plures naturas: vnde quantum ad mitatem essendi est similitudo vtrobique, lieet quantum ad hoc quod in diuinis cum vnitate naturae sit pluralitas suppositorum & in creaturis cum vnitate suppositi sit pluralitas naturarum contrario modo se habeant. Sed non obstante vnitate essendi in eodem sunposito creato possunt esse diuersae relationes disparatae propter diuersitatem naturarum in quibus fundantur. Ergo indiuinis e contrario in vna & eadem essentia poterunt fundari pluires relationes separatae propter distincta supposita in quibus sunt. Vnde licet tales relationes disparatae non habeant oppositionem: quia tamen sunt in suppositis distinctis per oppositionem, erunt distinctae: plures autem similes non possunt esse propter vnitatem essendi, sicut nec in supposito creato, Ista autem positio in multis deficit: primo quia non reddit causam quare plus habeat distingui generari & spirari, quam generare & spirare: & si dicant quod hoc ideo est quia generari & spirari sunt in diuersis suppositis: non sic generare & spirare, nihil est quod quaeram, cum secundum eos hinc inde generatio & spiratio sint relationes disparatae. Vnde habent generari & spirari quod sint in diuersis suppositis, nec possunt esse in eodem supposito plusquam generare & spirare. Secundo, quia cum secundum Anselmum persona producens communicet personae productae omneid in quo ei non opponitur: si persona Edii, secundum quod genitus, nullo modo habet. oppositionem ad Spiritum sanctum, sed tantum disparationem, vt isti dicunt: sequitur quod Filius communicabit Spiritui sancto generari, & sic generari non distinguetur a spirari. Si enim nullam oppositionem habent generari & spirari, sicut nec spirare ad generari, non videtur quin sicut spirare potest esse cum generare & generari, ita etiam generari possit esse cum spirare & spirari. Tertio, quia vbi idem tam absolutum quam relatum potest stare cum oppositis: ex hoc quod aliquid ponitur esse cum vno oppositorum, non impeditur esse cum alio, nisi per se habeat aliquo modo oppositionem ad ipsum. Sed sic est in diuinis. Ergo ex hoc quod aliquid in diuinis ponitur esse cum alio oppositorum non impeditur esse cum altero. Ergo ex hoc quod generari ponitur esse cum spirare, non impeditur posse stare cum spirari, si generare nullam habeat oppositionem ad spirari. Ergo falsum est dicere quod per hoc distinguatur genenari a spirari propter hoc solum quod iungitur suo opposito, scilicet ei quod est spirare in subiecto opposito quod est spirans. Quarto, quia falsum est quod supponitur, scilicet quod in creanturis non est nisi vnieus actus essendi in vno supposito: imo tot sunt esse in vno supposito quot sunt essentiae, saltem loquendo de essentiis quae sunt formae vel accidentales vel substantiales e Et hoc alias satis ostendi licet non sit nisi vnum esse substantiale. Quinto, quia auctores istius positionis pluries supra dixerunt quod in relationibus disparatis non inuenitur distinctio, nisi secundum esse: & ideo vt ipsi pluries diaerunt tales non distinguunt in diuinis. Nunc dicunt oppositum. Sexto, quia si sic se habent diuersa supposita diuina ad distinguendum relationes in vnitate essentiae sicut in creaturis diuersae essentiae, ad distinguendum relationes in vno supposito: tuno sicut impossibile est in creaturis vnam & eandem relationem numero fundari super plures naturas in aliquo supposito creato, ita impossibile esset inuenire eandem relationem numero in pluribus. suppositi diuinis. Hoc autem manifeste apparet falsum de communi spiratione. Ergo non est vetum quod sic se habeant in diuinis supposita diuersa ad distinguendum relationes in eodem supposito creato in quo tamen fundatur primo praedicta nositio: vnde mihi videtur satis improbabilis. Alii aliter assignant rationem dictae distinctionis, & dicunt quod dicta distinctio potest attendi, vel penes terminos, vel penes oppositionem, si accipiatur penes terminos, tunc non accipietur distinctio processionum secundum rationem motus, quia proccssiones diuinae non habent ratio. nem motus, sed operationis: operationes autem non distinguutur penes terminos sed penesprincipia, & ideo processiones distinguutur penes terminos prout sunt relationes: & hoc rationabiliter, quia esse relationis est ad aliud se habere: cum ergo generatio & spiratio sint ad alium & aliumterminum, scilicet ad genitum & spiratum, ideo oportet generationem & spirationem distingui. Secundum etiam oppositiones distinguntur dictae processiones, vt dicunt, quia in diuinis quae se habent vt principium & principiatum distinguutur per oppositionem relatiuam & sic se habent processiones: Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur primo, quia illa quae essentialiter ordinantur, ita quod vnum supponit alterum & none conuerso illud quod praesupponitur est principium alterius quod ipsum praesupponit. Sed sic est de generatione & spiratione. Ergo, &c. Secundo, quia quidquid est principium principii est principium principiati, sicut quidquid est causa causae est causa causati. Sed generatio est principium Filii, cum producatur per generationem. Ergo generatio est etiam principium spirationis cuius Filius est principium. Tertio, quia illa quae habent ordinem originis, se habent sicut principium & principiatum: sic est de generatione & spiratione, cum constet spirationem supponere generationem & non e conuerso. Ergo, &c. Ista positio quantum ad vtrumque quod dicit deficit, nam quantum ad primum, quando dicunt quod distinctio relationum est accipienda penes terminos ad quos, est intelligendum de relationibus disparatis, sicut patet quod Filiatio & similitudo differunt penes terminos ad quos sunt: relatiue autem opposita quae ad se inuicem referuntur non oportet quod distinguantur penes terminos alios a se ad quos sunt, quia per se ipsa habent oppositionem, & per consequens se ipsis sunt distincta quantum ad esse relatiuum. Sed secundum auctores huius positionis in diuinis no est realis distinctio per oppositionem relatiuam. Ergo ista via non sufficientem causam assignat distinctionis realis inter generationem & spirationem, de quali distinctione nunc loquimur a Hoc etiam patet nam secundum magnos, & secundum etiam istos generare siue paternitas & conmunis spiratio non sunt diuersae res, nec sunt realiter diuersa quaedam: & constat tamen quod sunt ad diuersos terminos. Ista etiam positio non plus dat causam distinctionis inter generari & spirari, quam inter generare & spirare: & tamen eonstat quod differunt illa & ista: quia vt dictum est generare & spirare non sunt duae res, sicut generari & spirari sunt. Secundum etiam dictum deficit. Primo, quia in diuinis illud quod est principium alicuius, sicut suppositum dicitur principium actus eliciti ab ipso, non distinguitur ab eo realiter, Non enim suppositum spirans differt realiter ab ipso spirare, qui est actus ab eo elicitus: & ideo licet aliquo modo Filius sit principium spirationis actiuae dictae; non tamen oportet quod realiter distinguatur ab ea, & sic non videtur sufficere predicta ratio. Item generatio saltem passiue dicta non est principium Filii, imo est ipse Filius. Ergo ed probandum distinctionem inter generari & spirari nihil valet ista deductio, quando dicitur, quidquid est principium principii, &c. Item illae rationes quae non ostendunt quomodo diuersimode accipitur principium & principiatum necessario realiter differunt, nec aliquam differentiam ponunt Inter processsones prout accipiuntur actiue & passiue: & ideo insufficientet dicust.

Nunc restat ponere positionem quam credo veram, ad cuius maiorem euidentiam. Primo po. nendae sunt quaedam distinctiones. Secundo accipientur conclusiones probandae per ordinem, Tertio probabuntur. Prima distinctio est quod principium in diuinis dicitur dupliciter, scilicet suppositum producens & forma qua agit, quam ad nunc suppono esse ipsam essentiam. Secunda distinctio est quod sine sic, siue sic accipiatur principium, potest accipi principium, vel respectu actus eliciti, & sic accipitur secundum rationem actus intelligendi; vel respectu producti per talem actum, sicut Pater vel essentia potest dici principium actus eliciti qui est generare, & filii qui per generationem producitur: & ex hoo etiam sequitur. Tertia scilicet, quod aliquid dupliciter est ab alio; vel sicut productum est a producente; vel sicut operatio elicita est ab operante. Quarta, distinctio est quod generatio & spiratio possunt ac. cipidiuersimode; vel ita quod ambae accipiantur actiue vt gencrare & spirare; vel ambae accipiantur passiue: vt generari & spirari: vel vna accipiatur actiue, & alia passiue, & hoc dupliciter: vnomodo quod generatio accipiatur actiue, & spiratio passiue: sicut generare & spirari; alio modo e conuerso, sicut generari & spirare.

Quantum ad secundum intendo probare sex conclusiones. Prima est, quod ea quae sunt in dihiinis in eodem supposito non sunt diuersae res, nec realiter abinuicem diuersa, licet extrinsece possint importare aliquam diuersitatem realem. Sex cunda est, quod in diu inis non potest esse distinctio realis, nisi per relationes oppositas. Tertia est, quod spirare & generare non differunt realiter sio quod sint abinuicem diuersae res. Quarta, quod generari & spirare similiter non differunt re abinuicem. Quinta est, quod generari & spirari differunt realiter abinuicem. Sexta est, quod gencraret & spirari differunt realiter. Primam conclusionem probo tripliciter. Primo, quia cum omnc quod est in diuinis sit subsistens, quia nihil est ibi inhaerens secundum rem: alioquin esset ibi compositio: oportet quod indiuinis vbi sunt dare duo diuersa realiter, ita quod vnum realiter non est alterum, oportet quod sint duo diuersa subsistentia. Sed duo diuersa subsistentia quorum vnum subsistens non est aliud subsistens, sunt duo diuersa supposita, & per consequens ea quae sunt ibi vnius suppositi non possunt esse diuersae res. Secundo, quia quae sunt in eodem supposito praeditantur de se inuicem in concreto. Sed in diui. nis quae pradicantur de se inuicem in concreto praedicantur & in abstracto. Sed quae praedicantur de se inuicem in abstracto non sunt diuersae res. Ergo, &c. Vnde sicut Pater spirans est, ita paternitas est realiter ipsaspiratio communis. Ters tio, quia sicut se habet essentia ad tres personas & earum relationes, quibus est communis: sta se habet communis spiratio ad personas, & relauo¬ nes earum quibus est communis. Sed essentia non ponit in numerum realem cum personis & earum relationibus. Ergo nec similiter spiratio communis est res diuersa Patre vel Filio, vel etiam a paternitate & filiatione. Secundam conclusionem, scilicet quod nulla est distinctio in diuinis, nili per relationes oppositas originis, probo dupliciter Primo, quia illa quae sunt incomprehensibilia in eodem supposito hoc eis conuenit in quantum habent oppositionem, vel in quantum naturam alicuius oppositionis aliquo modo includunt. Vnde etiam formae quae sunt simul incompossibilei, hoc habent in quantum aliquo modo includunt naturam priuationis & habitus. Sed sicut supra ostensum est quod quaecunque in diuinis distinguuntur realiter oportet quod pertineant ad diuersa supposita, nec potest esse quod sint in eodem supposito. Ergo oportet quod ea quae realiter distinguum. tur in diuinis, distinguantur per oppositionem aliquam. Sed ibi non potest esse oppositio, nisi per relationes originis: Ergo, &c. Secundo sic: quia llla quae in omnibus conueniunt in quibus non opponuntur non possunt differre nisi in iis in quibus opponuntur, quod patet per Anselmum qui dicit quod persona quaelibet producens productae onponitur: Ergo supposita diuina non possunt differre in aliquo nisi per oppositionem, & sic idem quod prius: in eodem enim supposito non potest ibi esse disferentia realis vt dictum est. Tertia & quarta conclusio satis faciliter patent, quia cum spirare sit in eodem supposito cum generare & ge: nerari, non habet oppositionem relatiuam ad ea, nec per consequens distinguitur realiter ab eis. Ad cuius euidentiam, quomodo scilicet sit hoc quod spirare non habet oppositionem ad generare & generari: sciendum quod sicut supradictum est, de ratione spirati est quod spiretur ab aliquo producto: ita quod impossibile est vel in humanis vel in diuinis quod productio aliqua modum voluntatis habeat quae non supponat aliam productionem alicuius ante producti etiam in quantum huiusmodi, secundum quod ipse spiratus velur habens modum voluntatis producatur, quicquid autem est a genito, necelsario est generante mediante in quantum est a genito. Ex iis potest formari talis ratio: Illa actio nullam repugnantiam habet ad generantem & genitum per quam producitur illud de cuius ratione est produci a generante & genito, & hoc patet: Sed spirare est huiusmodi, quia per actionem spirandi scilicet spirare producitur spiratus de cuius ratione est produci a generante & genito, quia de ratione sua elt vt dictum est produci ab aliquo producto, nec potest esse ab aliquo producto nisi a genito: & per consequens oportet etiam quod sit a generante etiam in quantum huiusmodi saltam mediate, Ergo spirare non repugnat ei quod est generare vel generari. Quinta etiam conclusio & sexta de facili patent: quia quae includunt oppositionem relatiuam in diuinis sunt adinuicem realiter du stincta: Sed generari & spirari sunt eiusmodi: Ergo, &c. Probatio minoris, quia illa quae ita se habent in diuinis quodivnum est per se ab alio, sicut productum a producente habet oppositionem relatiuam: Sed sic se habet aliquo modo generari & spirari, quia de ratione spirati est quod sit productus ab aliquo alio producto quod in diui. nis non potest esse nisi genitus: Ergo, &c. Dico autem quod per se: quia licet Ffilius sit a Patre spirante productus, hoc tamen ei accidit eo mous quo accidere potest esse in diuinis, quia scilicet non est de sua ratione quod producatur a spirato vel spirante: quia posito per impossibile quod Pater non spiraret, adhuc potest intelligi generares sede conuerso non posset, quia cumde ratione spirati sit quod sit productus a producto per generationem, non posset intelligi pater spirare nisi praeintelligeretur generare: nam quod est a genito sicut productum a producente est etiam necessario a generante: Et ideo spirari & spiratus habent oppositionem relatiuam & ad generari & ad genc. rare: spirare autem non, quia non est ab eis nisi sicut actus elicitus dicitur esse a supposito operante. Ex his patet quod sunt in diuersis suppositis nec possunt esse in eodem supposito plusquam generare & spirare. Ex his etiam possunt saluari quaedam dicta contraria quae de hoc dicuntur. Solet enim dici quod distinguuntur dictae processiones, quia vna est per modu intellectus & alia per modum voluntatis: sic quod praecise in vna communicetur quod pertinet ad intellectum tantum, & in alia quod pertinet ad voluntatem tantum. Sed hoc accipitur per comparationem ad ordinem productionum inquantum productum per spirationem habet de sua ratione quod sit, productum a producto peractum dicendi; & sic necessario habet ordinem ad verbum dictum, sicut quodammodo velle habet ordinem ad intelligere, vbi velle & intelligere differunt realiter. Et fioc etiam est seciindum illud quod quidam dicunt,, quod differunt penes ordinem aliquo modo sicut velle & intelligere. Vel etiam hoc accipitur per comparationem ad supposita agentia: quia scilicet habens modum voluntatis est ille qui producitur a duoa bus, sed ille qui producitur ab vno habet modum natura siue intellectus: ita tamen quod produci a duobus vt supra fuit dictum, non sufficeret nisi in quantum hoc includitur spiratum esse a genito. Solet etiam dici quod distinguuntur sicut eorum termini: termini autem distinguuntur inquantum vnus est ab alio, scilicet spiratus a genito: quia spirari & spiratus, & generari & genitus idem sunt, & eodem modo distinguutur. Quantum ad quartum sciendum, quod solet contra ista obiici. Primo quod cum voluntas & intellectus in diuinis sola ratione differant, non potest ibi sumi distinctio realis penes modum voluntatis & intellectus. Secundo, quod nec ordo valet, quia in diuinis inter velle & intelligere non est ordo realis, nec per consequens talis ordo facit distinctionem realem. Tertio, quod etiam produci a duobus non valet ad distinctionem, quia hoc se habet ad Spiritum sanctum per accidens, quia Spiritus sanctus non producitur a Patre & Filio inquantum plures sunt sed inquantum vnum. Nec eciam penes terminos potest accipi ibi distinctio, quia terminus penes quem accipitur distinctio in motibus est natura communicata per motum: indiuinis autem in quibus processiones secundum quendam modum intelligendi accipiuntur quasi via & motus non communicatur nisi vna natura: Ergo si distinctio acciperetur penes terminum non esset nisi vna processio. Ista autem sunt satis friuola & communia.

Ad primum ergo dicendum, quod in diuinis non dicitur esse distinctio penes modum voluntatis & intellectus ex hoc quod ibi intellectus & voluntas, vel velle & intelligere re differunt; vel etiam quod aliquis modus absolutus eorum disferat re sicut ponebant illi qui ponebant ibi differentias per expressionem & impressionem: sed ex hoc quod suppositum emanans ab alio supposito producto habet modum & similitudinem cum velle in eis in quibus differt re velle & intelligere: quia intalibus velle est causatum realiter ab intelligere allquo modo. Ex hoc autem quod emanat a producto, necessario distinguitur ab illo & ab eius productione, & eius emanatio passiue dicta differt a productione illius a quo producitur modo quo expositum est. Et sic habere modum voluntatis & modum intellectus non est differre sola ratione sicut differunt intellectus & voluntas, imo etiam differre re quia includit oppositionem relatiuam. Ad secundum patet per idem, quia licet indiuinis non sit ordo realis inter velle & intelligere; tamen inter habens modum intellectus & modum voluntatis modo quo expositum est, est ordo realis, in quantum de ratione vnius est quod sit ab alib, sicut de ratione velle est quod sit ab intelligere realiter in illis in quibus realiter velle & intelligere differunt. Ad tertium potest patere ex dictis superius: quia Spiritus sanctus procedit a Patre & Filio non solum in quantum sunt vnum in vi spiratiua, seo etiam inquantum sunt plures in supposito. Ad quartum dicendum, quod ipsi accipiunt filsum; quia alii non dicunt quod accipiatur ibi distinctio penes terminos, sed quod processiones distinguantur sicut termini: hoc autem multum differt: Nam ponere quod distinguantur penes terminos est ponere quod termini sint causa vel ratio distinctionis: ponere autem quod distinguantur sicut termini, est ponere quod tam ipsae quam earum termini habent similem rationem distinctionis, non autem quod vnum sit ratio distinguendi alterum. Et secundum rem vere sic est; nam processiones passiue aeceptae sunt idemre quod spiratum& gea nitum, vel spiratus & genitus & similem rationem distinctionis habent, scilicet inquantum implicant oppositionem relatiuam. Secundo deficiunt: quia dato quod ponerentur processionos distingui penes terminos secundum modum intelligendi popotest dici quod motus vel illa quae per modum motus se habent non solum distinguuntur penes terminum, qui est forma communicata per motum, sed etiam penes terminum qui est suppositum: quia non solum habetur diuersitas in motibus in quantum terminantur ad diuersas formas specie, sicut est de calefactione & dealbatione siue in eodem supposito siue in diuersis inueniantur: imo habetur aliquando diuersitas in motibus penes eandem formam specie secundum quod communicatur diuersis suppositis, sicut patet de calefactione Socratis & Platonis. Et si dicatur quod talia non differunt specie, sicut generatio, & corruptio quae videntur habere differentiam quasi secundum speciem, quia proprie in diuinis non est differentia secundum speciem: Dicendum quod si possibile esset in creaturis quod eadem forma numero conmmunicaretur diuersis suppositis, ita quod in ipsa communicatione constituerentur supposita, & consequerentur diuersas proprietates indiuiduales differentes specie: tales communicationes licet ex parte formae communieatae non differrent specie, tamen ex parte proprietatum constituentium suppositum habitarum per talem communicationem distinguerentur tales communicationes aliquo modo specie. Et sic in diuinis licet ex parte formae communicatae non accipiatur differentia secundum speciem, vel quasi secundum speciem. in emanationibus: tamen ex parte proprietatum quae ex talibus emanationibus innascuntur acci¬ pitur talis differentia secundum speciem. Et hoc est accipere penes terminos, in qulntum tales proprietates sunt ipsa supposita. Vel posset breuiter dici quod in motibus dicentibus aliquid absolutum, verum est quod terminus penes quem distinguitur est aliqua forma absoluta communicata, Sed processiones diuinae non sunt tales, imo sunt relationes: & ideo instantia non valet. Vtrum Spiritus sanctus debeat dici ingenitus, quia facise est, praetermmrto.

Praeterea diligenter annotandum est quod pemina est processio Spiritus sancti, aeterna videlicet quae ineffabilis est, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2