Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Distinctio decimaquarta. QVAESTIO PRIMA.

Circa distinctionem decimam quartam. Primo quaeritur vtrum sit aliqua temporalis pro. cessio Spiritus sancti. Et arguitur quod non: quia in illa processione temporali aliquid est aeternum, scilicet emanatio Spiritus sancti a Patre & Filio, & ibi est aliquid temporale, scilicet nouus effectus in creatura: sed totum debet dici magis a dignior ri quam a minus digno: Ergo totum illud quod dicitur temporalis processio magis debet dici aeterna quam temporalis. Praeterea Spiritus sanctus non procedit temporaliter nisi inquantum datur: Sed Spiritus sanctus non datur vt videtur sed eius dona: quia secundum Li de causis Deus eodem modo se habet ad res, licet res diuersimode se habeant ad ipsum: Ergo si aliqua nouitas inuenitur inter Deum & creaturam, hoc est ex parte ereaturae in qua sit aliquis nouus effectus: & sic nouus effectus datur creaturae & non Spiritus sanctus.

In contrarium est Magister in littera. Respondeo, hic sunt tria facienda. Primo ostendendum est quod in diuinis personis possit conuenire processio temporalis. Secundo ostendetur quod penona diuina putam Spiritus sanctus detur in illa processione & non solum dona sua. Tertio ostendetur quid per prius detur persona vel donum. Vt ergo appareat quid sit dicendum de primo. Primo ostendetur quid importat processio temporalis & statim apparebit propositum.

Quantum ergo ad primum sciendum, quod aliquid potest procedere ab alio dupliciter. Vno modo vt in se subsistens non tendens in aliud, sicut creatura subsistens dicitur procedere a Deo: Alio modo dicitur aliquid esse ab alio, quia est ab eo vt tendens in alterum: Et hoc dupliciter, vel sicut sn subiectum, sicut calor est ab igne & tendit in subiectum: vel sicut in obiectum, sicut amor procedst ab amante & tendit inamatum sicut in obiectum: Et hoc dupliciter, vel sicut in amnatum tantum, vel sicut in id cui aliquid communicatur ex amore. Sicut in amatum tendit, vt ita dicam. Spiritus sanctus in patrem & filium & in creaturam & hoc abaeterno: quia Deus nihil incipit amare ex tempo. re. Sed sicut in id cui ex amoroe communicatur aliquod bonum, sic tendit secundum rationem intelligendi in creaturam ex tempore. Et quia ex amore datur aliquod bonum creaturae ex tempo. re, puta rationali datur gratia & thanitas: ideo etiam Spiritus sanctus habetur a creatura nouo modo, sicut amicum & sicut amatum est in creatura nouo modo sicut amatum in amante vel aliquo tali modo. Vnde processio temporalis vltra exitum a persona producente, importat sic esse in creatura. Vnde personam diuiina procedere emporaliter nil aliud est quam ipsam esse a persona aliqua nouo modo sn creatura: ita quod processio temporalis est quoddam totum comprehendent briginem personae & suum esse nouiter in creatura. Ex hoc satis faciliter patet propositum: quis illud totum cuius altera pars non est ab aeterno seu de nouonon, est aeternum sed temporale: quia totum hon est nssi existentibus omnibus partibus quas totum importat. Sed altera pars huius ag. pregati quod est processus temporalis, scilicet esse nouo modo in cieatura non est ab aeterno, sed de nouo: Ergo hoc torum quod est processio temporalis non potest dici aeterna, sed noua & temporalis.

Quantum ad secundum, cum sit certum quoo Spiritui sandto conueniat processio temporaln quantum ad exitum a persona pfoducente: non festat nisi ostendere vtrum ipse detur cum crfectu temporali causato in ereatura qui dieitur donum, Et ad hocdicendum, quod aliquid potest dari alicus vel sicut forma inhaerens, sicut calor datur aquae ab ipso igne: & isto modo non datur Spiritus sanctus alicuim Alio modo potest dati aliquid alicui sicut obiectum vel sicut amicus vel sicut rector & motor: & ssc datur Spiritus sanctus cum suis donis: quia cuicunque dantur dona Spiritus sancti, & praecipue gratum facientia; eidatur Spiritus sanctus vt obiectum amatum: & habet ipsum creatura vt obiectum amatum, & vt amatorem & vt motorem & rectorem: Illud tamen haberi vdi dari quo datur Spiritus sanctus vel habetur nil ponit inspiritu sancto secundum rem, sed secundum rationem tantum: in crtatura autem ponit aliquid secundum rem.

Contra hoc obiicstur, quod si sta esset, in quoa libet dono daretur. Sed hoc non valet, quia sicut apparebit in sequentibus, Spititus sanctus datur in omni dono & habetur aliquo modo cum omnl dono, non tamen habetur perfecto modo; & ideo bona ratio est qua dicitur, Spiritus sanctus datur cum donis, quia habetur cum eis: non tamen fimnpliciter in onmi, quia nec hiabetur simpliciter secundum omne donum.

Quantum ad tertium sciendum, qubd per comparationem ad dantem, prius datur Spiritus sanctus quam eius dona: quia prius intelligitur Deus dare amorem quam dona qua dat per amorem. Sed quantu ad recipiens prius intelligitur recipere dona quam Spiritum sanctum: quia per dona disponitur vt habeat Spiritum sanctum vt ama. tum & cognitum actu vel habitu: & ideo per prili: intelligitur habere dona vt formam inhaerentem, quam spiritum sanctum vt obiectum.

Ad primum ergo in oppositum dicendum: quod sicut dictum est ad hoc quod affirmetur aliquid totum esse, oporter quod vtrumque conueniat es quibus constat: sicut ad hoc quod vere dicatur aliquis esse homo albus, oportet quod habeat humanitatem & albedinem: ad hoc autem quon falsificetur sufficit quod alterum desit, & quia aeternum est quod sempet est, altera autem pars eius per quod importatur processio temporalis no fuit ab aeterno; ideo iotum non potest dici aeternum; sed temporale.

Sed contra responsionem obiiciunt quidam & dscunt: quod sicut demonstrato vnooculo orbo & alio vidente, licet possint dici ambo non videntri, non tamen possunt dici ambo caeca: Ita etiam licet inprocessione quae importat vnum aeternum, & aliud quod non est aeternum, non tamen potest dici totum temporale. Et ad hoc dicendum quod isti decipiuntur: quia non faciunt differentiam inter plura pluraliter retenta, & vnum aggregatum comprehendens plura vt vnum: quia si quaeratur psuraliter vtrum ista duo scilicet spiratio Spiritus sancti, & effectus eius in creatura sint ambae aeter. nae vel ambae temporales; neutra est concedenda, sed eatum oppositae: vnde nec ambae aeternae nes ambae temporales: sed vna aeterna. & alia tempo, ralis. Sed quando quaeritur vtrum illud aggrega tum, quod est Spiritum sanctum essea Patre & Filio in, hac creatura, sit aeternum vel temporale; debet dici quod temporale.

Ad secundum dicendum, quod quando dicitur quod Deus eodem modo se habet ad res, si sic intelliatur scilicet quod in Deo non est diuersitat modi realis secundum quam Deus nunc vno modo, nunc aliter se habet ad res;verum est. Sed si sic intelligitur quod in Deo non sint diuersi modi se habendi siue diuersae relationes secundum ratio. nem insurgentes ex nouo effectu causato in rebus; falsum est: & sicdicitur nouiter dan persona diuina

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1