Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Ad istam quaestionem dicunt quidam, quod processio temporalis non ponit in numerum cum aeterna, quia processio aeterna dicit relationem realem ad principium producens, sed processio temporalis dicit relationem rationis tantum: relatio autem rationis non ponit in numerum cum relatione reali: ideo, &c. Ista positio duo falsa dicit. Primum est, quod processio temporalis dicit relationem rationis tantum: hoc falsum est, imo dicit respectum aeternum qui proprie est processio cum nouo respectu, quia illud nouum quod est ibi praeter processionem aeternam non est processio, scilicet esse nouo modo in creatura: quia tunc diceretur temporaliter procedere, quod tamen falsum est. Secundo etiam dicit falsum: quia licet relatio rationis non ponat in numerum relationis realis: quia non possum dicere quod relatio realis & relatio rationis sint plures relationes reases; sunt tamen plures relationes: constat enim quod dominium & paternitas non sunt vna relatio: tamen dicitur de qualibet earum: Ergo sunt plures relationes, licet vna sit diminuta relatio & alia magis perfecta.
Et ideo aliter dicendum. Vnde sciendum quod processio aeterna & temporalis non sic se habent quod vna dicat respectum aeternum tantum, & alia nouum respectum tantum qui est ad creaturam: Imo sic se habent quod processio aeterna dicit ipsum respectum aeternum tantum, senicot exitum a principio: vel saltem dicit ipsum cum tendentia in obiectum ab aeterno amatum: Sed processio temporalis dicit eundem respectum siue eundem exitum vt coniunctum nouae relationi, scilicet nouo modo essendi in creaturis: vnde processio temporalis se habet per additionem ad rel pectum aeternum, sicut quantitas coniuncta albedini se habet per additionem ad quantitatem simpliciter dictam. Et ideo sicut quantitas absolute accepta, & eadem quantitas accepta vt coniuncta de nouo albedini non sunt duae quantitates sed vna; ita exitus Spiritus sancti a Patre & Filio se¬ cundum se acceptus, & idem exitus acceptus vt coniunctus nouo modo essendi in creatura, non sunt duo exitus vel duae processiones, ied vna & eadem diuersimode accepta. Vnde bene processio Spiritus sancti a Patre & Filio, & nouus modus essendi ponunt in numerum, quia sunt duo quaedam: sed non ponuntiin numerum processionum; quia ille nouus modus essendi sine processione aeterna aeceptus, non est processio: sicut etiam quantitas & albedo ponunt in nurnerum, quia sunt duo quaedam; sed non ponunt in numerum quantitatis, quia non sunt plures quantitates, quia quantitas & quantitas alba non ponunt m numerum: similiter nec exitus aeternus Spiritus sancti a principio, & ipse idem exitus coniunctus cum illo nouo modo essendi sunt duo exitus, vel duae processionts
On this page