Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

QVAESTIO TERTIA TErtio quaeritur vtrum Spiritus sanctus detur in omnibus donis suis. Et arguitur quod sic; quia ex quolibet eius dono vel effectu in creatura consurgit noua relatio rationis in Deo: Sed secundum talem nouam relationem dicitur Spiritus sanctus dari: Ergo, &c.

Respondeo, quidam dicunt quod quia Spiritus sanctus est amor amicitiae, non perfecte amatur a Spiritu sancto nisi illud ad quod perfecte habetur amor sicut ad amicum: sed non habetur amor amicitiae ad aliquid nisi reamet, sola autem creatu. ra rationalis habens gratiam & charitatem perfecte reamat Deum amore aniieitiae: ideo in donis gratum facientibus, quaetalem amicitiam faciunt datur Spiritus sanctus. Sed istud parum valet. quia non est de ratione doni quod sit amicus: & ideo non oportet & quod Spiritus sanctus non sit donum nisi illius cuius sit amicus; ira quod hoc sequatur ex hoc quod de ratione doni sit & quod sit amicus. Et ideo potest aliter dici quod illud datur perfecto modo alicui quod aliquo modo sit pertecte possessio alicuius: Nihil autem est perfecta possessio alicuius, nisi aliquo modo sua operaratione illud attingat. Vnde illud quod datur alicui vt datum exerceat operationem aliquam circa illum cui datur, & non e conuerso; non dicitur libi dari simpliciter, sed cum determinatione, quia scilicet datur incustodem, vel aliquid taset nec recipiens habet datum simpliciter; sed secundum quid, & cum determinatione: quia scilicet habet eum in custodem, vel dominum, vel aliquid tale. Sola autem creatura rationalis & intellectualis attingit Deum operatione sua, scilicet amando & cognoscendo, & fructum habendo de eo: & hoc perfecte facit gratia gratum faciens, quam qui habet, Deum pertecte vt possessionem habet, qua libere fruitur & beatificetur, vel in re vel in spe: habere autem per cognitionem naturalem & amorem est habere imperfecte: ideo in donis gratiae gratum facientis dicitur simpliciter dari: in aliis autem licet possit dici dari secundum quid, non tamen simpliciter inhis datur.

Ad rationem dicendum, quod non quilibet respectus nouus importat Spiritum sanctum simpliciter dari: & hoc patet ex dictis. Vtrum autem Spiritus sanctus detur a sanctis, quia facile est praetermitto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3